PL 145, col. 174

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

Eos qui irrationabiliter vixerunt, et lepra injusti
criminis alios polluerunt, praecepit sancta synodus
inter eos orare, qui spiritu periclitantur immundo.
Plane dum non dicit, qui lepra injusti criminis alios
corruperunt, sed polluerunt, quod etiam cum ipsius
tituli praefatione concordat, ubi non de corruptis
sed de pollutis exorsum est; liquet profecto, quia
quocunque modo per ardorem libidinis vir cum viro
polluitur, non inter catholicos Christianos, sed inter
daemoniacos orare praecipitur; quatenus si carnales
homines ex semetipsis nesciunt pensare quod sunt,
ab ipsis saltem valeant edoceri, cum quibus sunt

communi orationis ergastulo deputati.
Et certe satis dignum est, ut qui contra legem naturae,
contra humanae rationis ordinem, carnem suam
per tam foeda commercia daemonibus tradunt, communem
orationis angulum cum daemoniacis sortiantur.
Nam cum his malis ipsa penitus humana natura
resistat, difficultatem diversi sexus abhorreat, luce
clarius constat, quia nunquam tam aversa, tam aliena
praesumerent, nisi eos, ut puta vasa irae apta in interitum,
iniqui spiritus pleniter possiderent; sed cum
eos possidere incipiant, tunc per omne, quod implent,
invasi pectoris tartareum virus suae malignitatis
infundunt, ut jam illa inhianter appetant, non
quae naturalis motus carnis efflagitet, sed quae sola
diabolica praecipitatio subministret. Nam cum vir in

virum ad perpetrandam immunditiam irruit, non
est ille naturalis impetus carnis, sed tantum diabolicae
stimulus impulsionis. Vigilanter ergo sancti Patres
Sodomitas cum energumenis simul orare sanxerunt,
quos eodem diabolico spiritu invasos esse non dubitaverunt.
Quomodo ergo per sacerdotalis officii dignitatem
inter Deum et populum debet mediator
assistere, qui a totius populi congregatione sejunctus,
nunquam nisi inter daemoniacos jubetur orare? Sed
quoniam duo ex uno sacro concilio testimonia adhibere
curavimus, quid etiam magnus Basilius de eo,
de quo nunc agitur, vitio sentiat, inseramus: ut in
ore duorum vel trium testium stet omne verbum;
ait enim:
CAPUT XV. De clericis, vel monachis, si fuerint masculorum insectatores.

Clericus, vel monachus adolescentum, vel parvulorum
insectator, vel qui osculo, vel qui aliqua occasione
turpi deprehensus fuerit, publice verberetur,
et coronam amittat, 163 decalvatusque turpiter
sputamentis obliniatur in facie, vinculisque arctatus
ferreis, carcerali sex mensibus angustia maceretur,
et triduo per hebdomadas singulas ex pane hordeaceo
ad vesperam feriatur; post haec aliis sex mensibus
sub senioris spiritualis custodia, segregata in curticula
degens, operi manuum et orationi sit intentus,
vigiliis et orationibus subjectus, et sub custodia
semper duorum spiritualium fratrum ambulet,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.