PL 145, col. 176

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

evertere, et rediviva exustae Sodomae satagit moenia
reparare. Hoc est enim, quod sobrietatem violat,
pudicitiam necat, castitatem jugulat, virginitatem,
quae irrecuperabilis est, spurcissimae contagionis
mucrone trucidat. Omnia foedat, omnia maculat,
omnia polluit; et quantum ad se, nihil purum, nihil
a sordibus alienum, nihil mundum esse permittit:
« Omnia enim, ut Apostolus ait, munda mundis:
contaminatis autem et infidelibus nihil mundum [(Tit. I)] .
»
Hoc vitium a choro ecclesiastici conventus eliminat,
et cum energumenis ac daemonio laborantibus
orare compellit, a Deo animam separat, ut daemonibus
jungat. Haec pestilentissima Sodomorum regina
suae tyrannidis legibus obsequentem, hominibus turpem,

Deo reddit odibilem; adversus Deum nefanda
bella conserere, nequissimi spiritus imperat militiam
bajulare; ab angelorum consortio separat, et infelicem
animam sub propriae dominationis jugo a sua
nobilitate captivat. Virtutum armis suos milites
exuit, omniumque vitiorum jaculis, ut confodiantur,
exponit. In Ecclesia humiliat, in foro condemnat, foedat
in secreto, dehonestat in publico, conscientiam
rodit ut vermis, carnem exurit ut ignis; anhelat, ut
voluptatem expleat; at contra timet ne ad medium
veniat, ne in publicum exeat, ne hominibus innotescat.
Quem enim ille non timeat, qui et ipsum communis
ruinae participem pavida suspicione formidat?
Ne videlicet et ipse qui simul peccat, judex sceleris
per confessionem fiat, dum non modo quia peccaverit,

confiteri non ambigat, sed etiam cum quo peccavit
consequenter adjungat: ut sicut unus in peccato
mori, nisi altero moriente non potuit; ita et alter
alteri resurgendi occasionem praebeat, cum resurgit.
Ardet caro misera furore libidinis, tremit mens frigida
rancore suspicionis, et in pectore miseri hominis jam
quasi tartareum chaos exaestuat, dum quot cogitationum
aculeis pungitur, quodammodo tot poenarum
suppliciis cruciatur. Infelici quippe animae postquam
hic venenatissimus coluber dentes semel infixerit,
illico sensus adimitur, memoria tollitur, mentis acies
obscuratur; fit immemor Dei, obliviscitur etiam sui.
Haec namque pestis fidei fundamentum evacuat, spei
robur enervat, charitatis vinculum dissipat, justitiam
tollit, fortitudinem subruit, temperantiam eximit,

prudentiae acumen obtundit.
Et quid amplius dicam? Quandoquidem omnem virtutum
cuneum de curia humani cordis expellit, omnemque
vitiorum barbariem, velut evulsis portarum repagulis,
intromittit. Cui scilicet illa, quae sub specie terrenae
Jerusalem dicitur, Jeremiae sententia congruenter
aptatur: « Manum, inquit, misit hostis ad 165
omnia desiderabilia ejus; quia vidit gentes
ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas
ne intrarent in Ecclesiam tuam [(Thren. I)] . » Nimirum
quem haec atrocissima bestia cruentis semel
faucibus devorat, a cunctis bonis operibus quibusdam
suis vinculis obligat, per omnia nequissimae
pravitatis abrupta praecipitanter effrenat. Mox nempe

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.