PL 145, col. 186

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

denique nervi rigidi, dentes nudi, ossium,
articulorumque compago divulsa, omniumque membrorum
compositio enormiter dissipata. 174 Sic,
sic informis, atque confusae imaginis monstrum extrahat
ab humano corde praestigium. Pensa igitur
quam periculosae vicissitudinis sit permutatio, quod
per momentaneam delectationem, qua in puncto semen
ejicitur, poena, quae sequitur, per millia annorum
curricula non finitur. Cogita quam miserum
sit, quod per unum membrum, cujus nunc voluptas
expletur, totum postmodum corpus simul cum
anima atrocissimis flammarum incendiis perpetuo
cruciatur. His, et hujusmodi impenetrabilibus cogitationum
clypeis imminentia mala propelle, praeterita
per poenitentiam dele. Carnis superbiam jejunium

frangat; mens assiduae orationis dapibus saginata
pinguescat. Hoc itaque modo praesul spiritus subjectam
carnem disciplinae freno coerceat, et ad supernam
Jerusalem quotidie ferventis desiderii gradibus
festinare contendat.
CAPUT XXIV. Quod ad edomandam libidinem satis prosint castitatis praemia contemplari.
Operae pretium quoque est ut promissa castitati
praemia incessanter aspicias, quorum dulcedine provocatus,
quidquid versutia callidi insidiatoris opponitur,
libero fidei pede transcendas. Si enim attendatur
felicitas, ad quam non sine transitu attingitur,
leve fit quod transeundo laboratur, et conductus
fossor taedium laboris alleviat, dum mercedem operis,

quae debetur, inhianter exspectat. Perpende
ergo quod de militibus castitatis per prophetam dicitur:
« Hic dicit Dominus eunuchis, qui custodierint
sabbata mea, et elegerint quod volui, et tenuerint
foedus meum: dabo eis in domo mea et in
muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus [(Isa. LVI)] .
» Eunuchi quippe sunt, qui insolentes
carnis impetus reprimunt, effectumque a se pravae
operationis abscindunt. Plerique autem eorum qui
voluptati illecebrae carnalis inserviunt, memoriam
sui nominis post se relinquere per posteritatem sobolis
concupiscunt; et hoc toto mentis affectu idcirco
desiderant, quia nequaquam se huic mundo
mori funditus deputant, si nominis sui titulum per
superstites residuae prolis germen extendant.
Sed multo clarius multoque felicius hoc ipsum
caelibes munus accipiunt, ad quod proletarii tam
fervidae ambitionis aestibus inflammantur, quia apud
illum eorum memoria semper vivit, qui per aeternitatis
statum nulla temporum lege pertransit. Nomen
igitur eunuchis melius a filiis et filiabus divina voce
promittitur, quia memoriam nominis quam filiorum
posteritas per breve temporis spatium potuisset extendere,
isti merentur absque ullo oblivionis obstaculo
in perpetuum possidere: « In memoria, enim,
aeterna erit justus [(Psal. CXXI)] . » Et iterum in Apocalypsi
per Joannem dicitur: « Ambulabunt mecum
in albis, quia digni sunt, et non delebo nomina eorum
de libro vitae [(Apoc. III)] . » Ubi iterum dicitur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.