PL 145, col. 187
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
« Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati;
virgines enim sunt, qui sequuntur Agnum quocunque
ierit [(Apoc. XIV)] ; » et quod canticum cantant, quod nemo
possit dicere, nisi illa centum quadraginta 175 quatuor
millia. Singulare quippe canticum Agno virgines
cantant, quia cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus,
etiam de incorruptione carnis exsultant. Quod
videlicet alii justi dicere nequeunt, licet in eadem
beatitudine positi mereantur audire; quia per charitatem
quidem illorum celsitudinem gratanter aspiciunt,
ad eorum tamen praemia non assurgunt. Quapropter
pensandum est, atque in mente nostra omni
studio revolvendum, quantae dignitatis, quantaeque
sit excellentiae illic fieri summum, ubi summa felicitas
est esse vel ultimum: illic privilegii celsa
conscendere, ubi beatissimum est patria aequitatis
jura servare. Nimirum sicut attestante Veritate,
non omnes capiunt verbum hoc in hoc saeculo [(Matth.
XIX)] ; sic ad illam egregiae remunerationis gloriam
non omnes perveniunt in futuro.
Haec, et alia multa hujusmodi, charissime frater,
quisquis es, intra mentis tuae secreta considera, totisque
viribus carnem tuam ab omni peste libidinis
immunem servare festina, ut, juxta apostolicae doctrinae
sententiam, scias vas tuum possidere in
sanctificatione, et honore, non in passione desiderii;
sicut et gentes, quae ignorant Deum [(I Thess. IV)] .
Si adhuc stas, praecipitium cave: quod si lapsus es,
ad uncum poenitentiae, qui ubique praesto est, manum
fiducialiter tende; ut qui non potuisti cum
Abraham procul a Sodomis degere, liceat vel cum
Loth propinquae combustionis excidio jamjam urgente,
migrare. Quique navi incolumis subire non
valueras portum, sufficiat saltem perlati fluctus evasisse
naufragium: et qui non meruisti ad littoris
sinum sine jactura pertingere, libeat arenis exposito,
post periculum alacri voce illud beati Jonae celeusma
cantare: « Omnes gurgites tui, et fluctus
tui super me transierunt; et ego dixi: Abjectus sum
a conspectu oculorum tuorum, verumtamen rursus
videbo templum sanctum tuum [(Jon. II)] . »
CAPUT XXV. Ubi scriptor probabiliter se excusat.
Si vero in cujuslibet manus libellus iste devenerit,
cui conscientia minime suffragante, superius comprehensa
forte displiceant, meque proditorem, delatoremque
fraterni criminis arguat, noverit me favorem
interni Judicis toto intentionis studio quaerere;
pravorum vero odia vel linguas detrahentium non
timere. Malo quippe cum Joseph, qui accusavit fratres
apud patrem crimine pessimo, in cisternam innocens
projici [(Gen. XXXVII)] ; quam cum Heli, qui
filiorum mala vidit, et tacuit, divini furoris ultione
mulctari [(I Reg. II, IV)] . Cum enim per os prophetae divina
vox terribiliter comminetur, dicens: « Si videris
fratrem tuum inique agentem, et non corripueris
eum, sanguinem ejus de manu tua requiram [(Ezech. III)] ;
» quis ego sum, qui in sacro ordine
videam tam pestilens facinus inolescere, et velut