PL 145, col. 369

Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M

quam uterque meruerat, in unum caput congesta
retunditur? Praesertim si ejusmodi fraudis
ille servus impetitur, qui rectoris loco positus, caeteris
praeesse videbatur: et qui debebat extraneos ad
domini sui servitium trahere, ipse e contra domesticos
compellat exire: et, ut ita dixerim, cujus erat
officium violentos incursantium ferarum impetus ad
domini sui gregem compescere, ipse satagat cruentis
luporum dentibus simplices oves offerre.
CAPUT III. Praelati perniciosi deplorandi.
Quid ad haec dicam? Quod dolori meo solamen
inveniam? Compellor exclamare, compellor amaritudinem
mei cordis effundere, ut videlicet dicam:
O tempora, o mores, o ferreum saeculum! Ferreum,

inquam, saeculum, in quo aurum in scoriam vertitur,
et argenti speciem vilis stanni vena mentitur [(Isa. XX; Ezech. XXX)] .
In quo projecti sunt lapides
sanctuarii in capite omnium platearum [(Thren. IV)] ,
et est sicut populus, sic sacerdos; sicut servus, sic
dominus ejus. Nam quis tam inveniri possit elinguis,
qui non ad haec saltem in voce lamentationis
erumpat? Quis tam ferreus, quis tam lapideus, cujus
cor vulnera ista non sentiat? Pervenit enim gladius
usque ad animam. Nimirum mundus se ad finem
delapsum ruinis crebrescentibus indicat: et episcopi,
qui animas ad Deum trabere importune debuerant,
student qualiter homines a Dei servitute recedant?
Judex jam vicinus appropiat, et praeco, ut cives fugiant,
clamat? Ante tribunal superni judicis jamjam

humani generis summa colligitur, et a sacerdote
praecipitur, ut homines ad saecularia negotia dispergantur?
Proh dolor! huccine sacerdotalis ordo redactus
est, ut qui constituti sunt mundum sanctae
praedicationis luce perfundere, ipsi potissimum conentur
homines perversorum dogmatum tenebris
obcaecare? Et qui positi sunt 364 de agro Ecclesiae
cunctos errorum vepres evellere, ipsi non vereantur
aculeatos erroneae pravitatis tribulos seminare?
Olim cum florens adhuc mundus blandiretur, hominum
plurimos ab eo subtrahebat docta lingua
pastorum: nunc autem cum jam evidentissime se
mundus despicabilem indicat, Pastor Ecclesiae ut
ad eum homines revertantur invitat.
Videmus quotidie homines aliena diripere, bellorum

studiis insudare, egenos opprimere, machinationum
tendiculas fraternis gressibus occultare: et
ut cuncta mundi mala brevi cingulo locutionis
astringam, omnes pene, quae sua sunt, quaerere, non
quae Jesu Christi; nos adversus eos nullo zelo charitatis
accindimur, nullis correctionibus obviamus,
nulla contradictione resistimus [(Philip. II)] . Si autem
rarissimus quilibet ex tanta hominum multitudine
aut flagellis attritus, aut divinae inspirationis gratia
provocatus, ad Creatorem suum quandoque convertitur,
mox ad suasoriae assentationis blandimenta
convertitur, sacri eloquii flosculos ac pravitatem
nostri intellectus inflectimus, et sic divinis jam
obsequiis mancipatum ad mundi volutabrum redire

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.