PL 145, col. 370
Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M
posse docemus: et saepe, quod in ipsa litterarum
superficie male sentientis error intelligit, subtiliter
perscrutata intentio doctoris evertit; et quod in comate
recte sentiri putabatur, considerata diligentius
continui textus serie, error fuisse convincitur.
Jamjam ipsa Scriptura, quae de monachis loquitur,
procedat in medium, ne noster adversarius conqueratur
devictum se esse sola argumentatione verborum.
Non mihi dialectica syllogismorum suorum
circulos offerat, non rhetorica lepidos delinificae
suadelae colores infundat, non aliqua saecularis
sapientia phalerata mihi suae urbanitatis lenocinia
suggerat; sola se, et nuda proferat auctoritas
Patrum, in quorum pectore omnipotens Deus, velut
in tribunali solio praesidens, sanctioni suae voluit
promulgare decretum; quatenus qui confligere nititur,
non jam cavillantium verborum commentis,
sed ipso potius veritatis oraculo superari videatur:
et ut omne tergiversationis undique occlaudatur aufugium,
ipsos contra se in movenda lite sentiat
oratores, quos universus orbis habet et judices.
CAPUT IV. Quod sponte suscipitur, sine peccato non deseritur.
Primus itaque magnus Leo suae auctoritatis figat
articulum, et ut revera insuperabilis dux, ipse praeferat
in prima belli fronte vexillum. Ait enim inter
caetera: « Propositum monachi proprio arbitrio, aut
voluntate susceptum deseri non potest absque peccato.
Quod enim quis vovit Deo, debet reddere.
Unde qui relicta singularitatis professione, ad militiam,
vel ad nuptias devolutus est, publicae poenitentiae
satisfactione purgandus est. Quia et si innocens
militia, et honestum potest esse conjugium;
electionem meliorem deseruisse, transgressio est. »
Ubi notandum, quod vir disertissimus non ait, ut
noster garrit episcopus, propositum 365 monachi
longa morositate susceptum. « Sed propositum, inquit,
monachi proprio arbitrio, aut voluntate susceptum
deseri non potest absque peccato. » Nihil ergo virium
temporali reliquit morositati, qui totum spontaneae
tribuit voluntati.
Si igitur propositum hoc negari non potest cum
voluntate susceptum, asseratur necesse est, cum
peccato relictum. Cui simile est illud etiam, quod
de virginibus idem vir eloquentissimus ait: « Puellae,
inquit, quae non coacto parentum imperio, sed
spontaneo judicio virginitatis propositum, atque
habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur,
etiam si nondum eis gratia consecrationis
accesserit: cujus itaque non fraudarentur
munere, si in proposito remanerent. » Audis igitur,
o episcope, quia nihil momenti morosae conversioni,
nihil ipsi etiam consecrationi tribuitur, sed omne
monasticae perfectionis robur spontaneo judicio
reservatur.
Ad confutandas litigatoris nostri calumnias poterat,
imo debuerat eminentissimus Leo sufficere,
si hic posset facile rigidam cervicem cordis sacris
auctoritatibus inclinare: sed quia iste necdum forsitan