PL 145, col. 373

Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M

immerito respondemus, quia sagitta in lapidem
missa interdum percutit dirigentem: et saepe incautus
miles eodem telo, quo percutere adversarium
nititur, ipse potius lethaliter vulneratur. Si
enim hoc exemplum diligenter inspicias, pro nobis
stare cernitur, nostris allegationibus attestari inexpugnabiliter
invenitur: et ut quod dicitur ipsa rei
manifestatione clarescat, aliquid hic de Gregoriana
epistola intermiscere non pigeat: « Agathora, inquit,
latrix praesentium questa est, maritum suum
contra voluntatem suam in monasterio Urbici abbatis
esse conversum. Quod, quia ad ejusdem abbatis
culpam, et invidiam non est dubium pertinere,
experientiae tuae praecipimus, ut diligenti inquisitione
discutiat, ne forte cum ejus voluntate conversus

sit, vel ipsa se mutare promiserit: et si hoc
repererit, et illum in monasterio permanere provideat,
et hanc, sicut promisit, mutari compellat. »
Ecce nihil hic de morosa conversione, nihil de diuturnitate
probationis inquiritur, sed hoc tantum jubetur,
ut si ille cum uxoria voluntate et promissione
conversus fuisse convincitur, in eodem perseverare
proposito omnimodis compellatur.
Quod autem sequitur: « Si vero nihil horum est,
hoc est videlicet, si neque cum voluntate, neque
cum promissione est uxoris conversus, ut reddatur. »
Hoc etiam maxime nostris opitulari partibus
non est dubium, nimirum dum enumeratis causis,
quibus vir uxori reddi praecipitur, nulla de morosa
conversione mentio reperitur: quam scilicet longae

conversionis moram si quid momenti, si quid virium
vigilantissimus vir habere decerneret, explicatis
aliis, nequaquam hanc silentio praeteriret: sed
quam tacuit, tacendam esse silentio clamante praecepit.
CAPUT VI. Quae aetas requiratur in consecrandis virginibus.
Verum qui tam densissimam testium nubem oppositam
tuis adinventionibus conspicis, ut jam more
lubrici anguis, huc illucque te vertere constrictus
manu validae rationis minime possis, fortasse tamen
adhuc de his 368 qui in aegritudine positi convertuntur,
rationem tibi reddi specialiter quaeris; sed
si cuncta, quae superius dicta sunt, diligenter attendas,
perspicuum est, te superfluo de specie illud

ambigere, quod de genere cogeris affirmare.
Si enim de omnibus non solum sponte, sed etiam
coacte conversis, de his etiam qui despiciuntur,
conversio rata decernitur; qualiter in aegrotis ad
hoc inenarrabiliter aestuantibus, et cum magno
desiderio flagitantibus non eadem praecipue sententia
conservetur?
Nam ut de viris taceam, quibus ad conversionis
remedium nulla praejudicat aetas, nullum tempus
obsistit, ipsas etiam virgines, quas nisi in praecipuis
festivitatibus, et post viginti quinque annos
aetatis consecrari minime licet, languore tamen
correptas et consecrari, et sacrum velamen suscipere
plenissime licet. Cui assertioni dum adhiberi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.