PL 145, col. 374

Invectio in episcopum monachos ad saeculum revocantem (Petrus Damianus), J. P. M

testimonium quaerimus, B. Gelasius memoriae primus
occurrit, qui ait: « Devotis quoque virginibus
nisi aut in Epiphania, aut in albis paschalibus, aut
in apostolorum natalitiis sacrum minime velamen
imponatur, et non ante viginti quinque annos, nisi
forte, sicut de baptismate dictum est, gravi languore
correptis, ne sine hoc munere de saeculo exeant,
implorantibus non negetur. » Vides ergo, quia
illam etiam conversionem, quam infirmare et irritam
reddere sanitas poterat, infirmitas roborat, languor
excusat? Et, ut ita loquar, unde conversus
corruit, inde conversio convalescit.
Sed si forte calumniaris me exemplum de mulieribus
reddidisse, cum tu de viris inquireres; nolo
te lateat, quod in Vernicriensi concilio legitur: « Eadem,

inquit, lex erit viro et feminae. » Et si quae
dicta sunt, studiose consideras, ad disputationis vim
propensius roborandam hoc non ex necessitate, sed
ex taedio fecisse me non ignoras. Plane si cuncta
sacrae Scripturae testimonia, quae huic assertioni
congrua reperiuntur, tentaremus apponere, ante
fortasse dies, quam exemplorum copia numerosa
deficeret: quorum videlicet idcirco scribere plura
postponimus, quia prolixitatis fastidium devitamus.
Quapropter impudenter adhuc testimonia requirentem
ad ea, quae superius sunt congesta, remittimus;
ubi aegrotos pariter et incolumes eadem regula
comprehendit, quae non solum voluntarie, sed
etiam violenter conversos, ultro etiam deceptoris
machinationibus persuasos in eodem proposito perseverare

decernit.
CAPUT VII. An viduae velari possint.
Tanta veneratione, tanta custodiae censura monachicum
habitum sancti Patres dignum esse censuerunt,
ut pene quocunque modo illum quis semel
indueret, relinquendi postmodum licentiam non haberet.
Et ut, quod dicimus, testimoniis approbemus,
nunquid non saepissime in sacris canonibus,
interdicitur, ut vidua non veletur? Unde, ut de caeteris
sileam, Gelasius ait: « Viduas, inquit, velare
pontificum nullus attentet. Haec tamen, quae velari 369
etiam a pontifice prohibetur, si quolibet impulsu
ipsa sibi signum sacri velaminis imposuerit,

absque ullo retractatione relinquere ulterius non
audebit. » Unde in Aurelianensi concilio legitur:
« Viduae, quae spontanea voluntate ab altari sacrae
conversationis velamen suscipiunt, decrevit synodus
in eodem proposito eas permanere. Non enim fas
esse decernimus, postquam se Domino semel sub
velo consecraverint, iterum eis concedi Spiritui
sancto mentiri. » Et idem alibi post multa: « Nos
autem auctoritate Patrum suffulti in hoc sacro conventu
sancimus, et libere judicamus; si vidua
sponte velamen, quamvis non sacrum, sibi imposuerit,
et in Ecclesia inter velatas oblationem Deo
obtulerit, velit, nolit, sanctimoniae habitum ulterius
habere debebit, licet sacramento confirmare velit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.