PL 145, col. 43

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

post subditur : : « Venite, descendamus, et confundamus
ibi linguam eorum [(Gen. XI)] . »
Vides igitur, quia, « descendit Dominus » unam
divinitatis declaret essentiam; « venite » autem « descendamus »
tres doceat esse personas. Interroga
etiam Abraham, quare tres vidit, et unum adoravit?
Scriptum quippe est: « Apparuit ei Dominus in
convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui
in ipso fervore diei [(Gen. XVIII)] ; » deinde subditur:
« Cumque elevasset oculos suos, apparuerunt ei tres
viri stantes prope illum [(Ibid.)] . » Ecce cum praemissum
sit, apparuit ei Dominus; ubi causa redditur,
non dicitur, apparuit ei vir, sed apparuerunt
ei tres viri. Ubi patenter ostenditur, quia is, qui
sibi apparuit, et unus in substantia deitatis, et trinus

est in personis. Quod ipsius quoque Abrahae
verba testantur, cum dicit: « Domine, inquit, si inveni
gratiam in oculis tuis, ne transeas servum
tuum: sed offeram pauxillum aquae, et laventur pedes
vestri, et requiescite sub arbore [(Ibid.)] . »
Cui etiam aptissime congruit illud, quod de Loth
scribitur, quia cum eum duo angeli ex Sodomis mox
subvertendis educerent, ait ad eos Loth: « Quaeso,
Domine mi, quia invenit servus tuus gratiam coram
te [(Gen. XIX)] ; » ubi etiam paulo post subditur:
« Pluit igitur Dominus super Sodomam, et Gomorrham
sulphur, et ignem a Domino de coelo [(Ibid.)] . »
Cum enim Dominus a Domino pluere dicitur,
patet profecto, quia utraque, Patris videlicet et
Filii, persona signatur. Hinc est enim, quod ad

Moysen dicit: « Ego sum Deus Abraham, Deus
Isaac et Deus Jacob. » Quid est enim, quod se
trium solummodo Patrum Deum esse commemorat,
et non etiam caeterorum? Nunquid non
etiam Deus Enoch? Nunquid non Deus Noe,
et aliorum innumerabilium justorum? Quid 26
est, inquam, quod praetermissis aliis Patribus,
trium se virorum solummodo Deum vocat, nisi ut
se, qui unus est in substantia, trinum esse in personis
ostendat? Hanc quoque Trinitatem personarum,
atque unitatem naturae propheta Isaias manifeste
perdocuit, cum seraphim perhibuit se vidisse
clamantia: « Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus
Deus Sabaoth [(Isai. IV)] . » Ut enim personarum
Trinitas monstraretur, tertio sanctus dicitur. Sed

ut unam esse substantiam Trinitatis appareat, non
Domini Sabaoth, sed Dominus esse perhibetur.
Quod David quoque similiter sentiens ait: « Verbo
Domini coeli firmati sunt [(Psal. XXXIII)] . » Verbum
enim Domini Filius est Patris.
Sed ut eosdem coelos tota simul Trinitas ostendatur
operata, repente de sancti Spiritus divinitate
subjungitur: « Et Spiritu oris ejus omnis virtus
eorum [(Ibid.)] . » De quo videlicet Spiritu alibi legitur:
« Spiritus ejus ornavit coelos [(Job XXVI)] . In
alio quoque psalmo idem David ait: « Benedicat
nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus [(Psal.
LXVI)] . » Qui cum tertio dixisset Deum, ut unum hunc
esset ostenderet, subdidit: « Et metuant eum omnes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.