PL 145, col. 42
Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne
sine disciplina quaestiones devita [(II Tim. II)] ; »
protinus addidit: « Servum autem Domini non
oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem,
patientem, cum omni modestia corripientem
eos, qui resistunt, ne quando det illis Deus
poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant
a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur, ad
ipsius voluntatem [(Ibid.)] . » Sed cum omnia pene
Veteris Testamenti volumina testimonium Christo
perhibeant, nos postposita verborum multitudine,
pauca et apertiora prophetarum testimonia curamus
apponere, quibus tamen contra omnem Judaicae
pravitatis insaniam, et eorum ventosa commenta
valeas cum Dei adjutorio obtinere victoriam. Et
quia sagitta directius mittitur, si meta, cui infigi
debeat, e diverso primitus opponatur, nos ipsum
confligentem Judaeum hic introducimus, ut verborum
nostrorum spicula non in ventum effusa inaniter
defluant, sed ad certam potius materiam jaculata
pertingant.
25 In nomine Domini, incipit ipsa congressio.
Dic igitur, o Judaee (qui dum Trinitatem negas,
et unitatem consequenter ignoras) si Deus, ut asseris,
unus est in persona, cui dixit: « Faciamus hominem
ad imaginem, et similitudinem nostram? [(Gen. I.)]
» Nam si una esset in deitate persona, non
diceret « faciamus, » sed faciam. Si tres essent
substantiae, non diceret singulariter « imaginem nostram, »
sed potius imagines nostras. Dum igitur
« faciamus » asserat trinum, « imaginem nostram »
declaret unum, constat evidentissime Deum essentialiter
unum tribus constare personis. Eia, Judaee,
perge per silvas divini eloquii, mecum simul incede,
legis tuae paginas studiose revolve, nunquid in
eis aliquid huic nostrae assertioni reperies discrepare?
Audi quid tuus Moyses iterum dicat: « Hic
est liber generationis Adam in die qua creavit
Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum: masculum
et feminam creavit eos [(Gen. I)] . » Quid est,
quod non dicitur, quia Deus creavit hominem ad
imaginem et similitudinem suam: sed Deus creavit
hominem ad imaginem Dei; nisi ut perspicue distinguatur
persona Patris et Filii? Cui simile est illud,
quod per eumdem Moysem iterum dicitur: « Descendit
autem Dominus ut videret civitatem, et turrim,
quam aedificant filii Adam [(Gen. XI)] . » Et paulo