PL 145, col. 41

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

Domno HONESTO clarissimo secundum Aegypti
hujus tenebras viro, PETRUS ultimus monachorum
servus, perpetuam charitatem in Christo.
Dilectissime, deprecatoria nobis verba per fratrem
nostrum Leonem nuper misisti, quatenus tibi aliquid
scriberemus, quo saepe decertantium tibi Judaeorum
ora rationalibus argumentis obstruere; et
de Christo ad controversiam venientes, evidentissimis
posses sacrae Scripturae testimoniis superare.
Sed si Christi miles esse, et pro eo viriliter pugnare
desideras, contra carnis vitia, contra diaboli machinas
insignis bellator arma potius corripe; hostes
videlicet, qui nunquam moriuntur: quam contra
Judaeos, qui jam de terra pene deleti sunt. Verumtamen
et huic studio ego nequaquam derogo, imo et

vestrae petitioni satisfacere, aequum esse decerno.
Inhonestum quippe est, ut ecclesiasticus vir his,
qui foris sunt, calumniantibus, per ignorantiam
conticescat: et Christianus de Christo reddere rationem
nesciens, inimicis insultantibus victus et
confusus abscedat. Huc accedit, quod saepe hujus
rei noxia imperitia, et cavenda sim dicitas non solum
audaciam incredulis suggerit, sed etiam errorem
et dubietatem in cordibus fidelium gignit.
Et cum haec scientia ad fidem certe tota pertineat,
fides autem omnium virtutum sit proculdubio fundamentum;
ubi fundamentum quatitur, tota mox
aedificii fabrica praecipitium ruitura minatur. Sciendum
tamen est, quia non vanae gloriae causa, vel
solo contentionis amore debet Christianus vir ad

hoc certamen accedere: sed ob id potius si se sperat
aliquid de conversionis gratia apud litigantis
animum posse prodesse. Unde et Paulus ait: « Si
quis vult contentiosus esse; nos hujusmodi consuetudinem
non habemus [(I Cor. II)] . » Et ad Titum:
« Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones,
et pugnas legis devita: sunt enim inutiles
et vanae [(Tit. II)] . » Et cum quis de hoc negotio litem
movet, admonendus est ut non contumeliae jurgio,
vel superbiae typho contendentem exasperet: sed
ejus mentem charitate benevola, et patientissima
gravitate demulceat: quatenus lapideum cor, quod
effusa amaritudine deterius poterat obdurescere,
modesta verborum dulcedo ad credendum forsitan

valeat emollire. Hinc est, quod idem Apostolus ad
Timotheum cum praemisisset: « Stultas autem et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.