PL 145, col. 524

De sacramentis per improbos administratis (Petrus Damianus), J. P. Migne

[(I Tim. III)] ,
columna, et firmamentum veritatis. Et
haec non noviter ex nostra temeritate decernimus,
sed ex sanctorum catholicorum Patrum auctoritate
jam decreta firmamus. Quod in libello quoque, cui Gratissimus
nomen indidimus, multis Novi, ac
Veteris Instrumenti testimoniis approbatur. Sed
condemnatis omnino Simoniacis, ac indubitanter
inter haereticos deputatis, sicut in praefato libro digessimus,
licet eorum sacramenta ex authentica
canonum possent sanctione defendi, ut eos tamen
magis ac magis synodalis censura confunderet, constitutum
est in Romano, 535 sanctae memoriae
Nicolao praesidente, concilio [(Decret. Nic. PP. ap.
Grat. I, qu. I, cap. De caetero)] : ut quicunque per
eos eatenus fuissent in cujuslibet ecclesiastici gradus

dignitate promoti, in percepti honoris ministerio
permanerent; et tunc vero, et deinceps quicunque
se pateretur a Simoniaco provehi, nil penitus ex ea
deberet promotione lucrari, et sic ministrandi jura
deponeret, tanquam si haec nullatenus percepisset.
Hac itaque ratione jam non modo Simoniacos reprobamus,
sed et per eos exhibita sacramenta contemnimus.
Haec itaque, si obliti non estis, omnia me
vivis vocibus proferentem frequenter audistis. Non
enim alia scribimus, quam quae locuti sumus. Si
ergo ego et vos de Simoniacis, eorumque reprobandis
in posterum consecrationibus una sententia utique
congruimus, cur adhuc invicem litigamus? Est
plane super episcopo vestro quaestio, quem videlicet
nonnulli vestrum opinantur venaliter irrepsisse,

nonnulli vero gratis, et per ostium introisse, constantis
animi libertate confirmant. Illi turbulentis
jurgando conviciis, quod opinantur allegant; isti
quod scire fatentur, crimen injectum refellendo,
propulsant. Et quis ego sum, qui inter hos compugnantium
globos signum manus mittam, et tam ferale
scelus homini antequam canonice probetur
ascribam? Nam licet error semper sit et ubique
vitandus, tolerabilius tamen est si quis justificet
peccatorem, quam si praejudicet innocentem. Synodus
annualiter imminet, sedes apostolica cunctis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.