PL 145, col. 525

De sacramentis per improbos administratis (Petrus Damianus), J. P. Migne

adeuntibus patet. Romanam ergo pulset Ecclesiam
quisquis se justam adversus episcopum habere calumniam
sperat. Nec enim nos homunciones exigui
in andronarium angulis reddere possumus irritum,
quod in ipso summo totius mundi cardine non ambigimus
institutum. Cernitis itaque me simpliciter
haec sola conscribere, quae me praesentem audistis
ore proferre. Erubescat ergo fabricator quisque
mendacii, qui dum me vidit in causa nutantis controversiae
non leviter judicantem, impudenter elatrat
Simoniacae haereseos existere defensorem. His
igitur paucis rationem me vobis reddidisse sufficiat,
ne longior stylus fatigari vos nimia prolixitate compellat.
Hinc ad commonachos meos articulum transfero,

a quibus profecto procedere notam hanc jurgandi
materiam non ignoro. Dicunt enim quia ab hujusmodi
sacerdotibus nec chrisma confici, nec ecclesia
dedicari, nec clericalia jura conferri, nec missarum
ullo unquam tempore potuerunt solemnia celebrari.
Et tam haec impudenter allegant, ut anno horno
compulerint in tribus plebibus sine conspersione
chrismatis catechumenos baptizari. Sed cum Christus
procul dubio denominetur a chrismate, nil aliud
tollunt baptismo, nisi Christum, qui chrismatis
subtrahunt sacramentum. Et certe si me forte non
fugit, nulla unquam haeresis in tantam prorupit audaciam,
ut baptismi lavacro chrisma, hoc est, ut
a Christiano Christum dividere praesumpsisset. Quod
si, contempta propria, ab alia Ecclesia furtive delatum

chrisma credatur, sicut a quodam scilicet
eorum fautore confingitur, ecce, quantum ad illos
pertinet, in spiritualibus rebus committitur adulterium,
et in sacrilegium vertitur sacramentum,
nimirum 536 dum propriae Ecclesiae chrisma projicitur,
et ab aliena clandestinae fraudis ingenio
subrogatur. Beatus denique papa Gregorius in supremo
ultimae homiliae versiculo sic ait: « Sed haec
omnipotens Deus, qui per me in vestris auribus
loquitur, per se in vestris mentibus loquatur. »
Cum igitur hoc librum suum fine concludit, omnipotentem
Deum cuncta quae in eo scripta sunt
per se locutum evidenter ostendit. Hic itaque, per
quem talis inhabitator eloquitur, in homilia de
sacerdotibus facta [(hom. 17)] , per impositionem

manus Simoniaci Spiritum sanctum coelitus dari
manifestissime confitetur. « Qui namque, inquit,
sunt in templo Dei hodie, qui columbas vendunt,
nisi qui in Ecclesia pretium de impositione manus
accipiunt? » per quam videlicet impositionem Spiritus
sanctus coelitus datur. Ubi adhuc eamdem
sententiam replicat, et tanquam tardioribus vel adhuc
dubitantibus rursus inculcat dicens: « Columba
ergo venditur, quia manus impositio, per quam
Spiritus sanctus accipitur, ad pretium praebetur. »
Sed quia de his in libro nostro multa conscripsimus,
hic in talibus non diutius immoramur, solummodo
qui legit intelligat.
CAPUT II. Quod Spiritus sanctus per improbi ministerium dare potest sua charismata.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.