PL 145, col. 526
De sacramentis per improbos administratis (Petrus Damianus), J. P. Migne
Praeterea major est Ecclesia quam Ramatha, major
est Christus quam Samuel. Si ergo in Saul,
quem malus exagitare spiritus consueverat, cum
venisset in Ramatha, ubi Samuel cum David prophetabat,
spiritus insiluit, ita ut se vestimentis
exueret, et nudus tota die ac nocte, cum caeteris concinens
prophetaret [(I Reg. XVI et XIX; I Reg. X)] ;
quid mirum, si Spiritus sanctus in Ecclesia super
quemlibet reprobum veniat, et non per ejus meritum,
sed per ejus ministerium in alios charismatis
sui dona transfundat? Si, inquam, divinus Spiritus
illum repente corripuit, atque ab eo, per tam diuturni
temporis spatium non recessit, qui vas erat
omnino diaboli, eumque nequitiae spiritus non clam,
sed aperte per corpus simul et animam possidebat;
quid novum, si cloacam reprobi cujuslibet hominis
splendor ille coelestis irradiat, quem tamen nullum
squaloris obsceni contagium foedat? Sed nunc cur
ista prosequimur, cum consecrationem Simoniacis
nuper fuisse prohibitam superius praefati sumus?
Plane quia iidem ipsi qui baptismum fieri sine
chrismate docuerunt, adhuc adversus eos qui ante
synodum gratis a Simoniacis ordinati sunt sufflant,
eosque cum suis ordinatoribus esse haereticos dogmatizant,
eorumque missas et omnia per eos
facta mysteria blasphemant, anathematizant, conspuunt,
abjiciunt, et explodunt, eorumque benedictionibus
terribiliter maledicunt, cum dicat Apostolus:
« Quia maledici regnum Dei non possidebunt [(I Cor. VI)] .
» Et in suis maledictionibus
illud Malachiae prophetae testimonium adhibent,
quo dicitur: « Maledicam benedictionibus vestris [(Malach. II)] ,
» non attendentes quod Dominus
in libro Numeri de sacerdotibus ait: « Invocabunt 537
nomen meum super filios Israel, et ego
benedicam eis [(Num. VI)] . » Sacerdos quippe Dominum
super hominem verbis invocat: sed ipse super
eum Dominus benedictionem efficaciter format.
Effectus itaque benedictionis non in merito sacerdotis
constat, sed hunc invocatio divini nominis administrat,
ut quod ex ore sonat hominis, virtus impleat
Creatoris, et per indigni saepe hominis ministerium
divina virtus suum veraciter efficiat sacramentum.
Sed fatui et imperiti quilibet homines in hoc prophetae
verbo caligantes errant, nescientes scilicet
quae loquuntur, vel de quibus affirmant. In sacris
quippe Scripturis ita maledictio aliquando pro sterilitate,
sicut et benedictio pro rerum temporalium
ponitur ubertate. De qua nimirum benedictione in
libro Regum dicitur: « Benedixit Dominus Obededon
et omnem domum ejus. Nuntiatumque est regi
David, quia benedixit Dominus Obededon, et omnia
ejus propter arcam Domini; dixitque: « Ibo, et reducam
arcam cum benedictione in domum meam [(II Reg. VI)] .
» Unde cum Psalmista praemitteret:
« Viduam ejus benedicens benedicam [(Psal. CXXXI)] ; »