PL 145, col. 53

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

Dominus Domino meo: 35 Sede a dextris meis [(Psal. CVII)] .
» Si enim hoc de David, ut asseris, debet
intelligi, illud, quod sequitur, qua ratione David
poterit coaptari? « Tecum principium in die virtutis
tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante Luciferum
genui te. » Et iterum: « Juravit Dominus, et
non poenitebit eum. Tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech. » Igitur si sequentia
ad intellectum David non vales inflectere, cogeris
etiam superiora de Christo, cui apertissime congruunt,
dicta firmare. De quo Isaias manifeste pronuntiat,
dicens: « In die illa erit radix Jesse, qui
stat in signum populorum: ipsum gentes deprecabuntur,
et erit sepulcrum ejus gloriosum [(Isa. XI)] . »
Radix quippe Jesse in signum stat populorum,

quando Christus signaculum crucis imprimit frontibus
hominum. Sepulcrum autem ejus in tantum est
gloriosum, ut salvo eo, quod redempti per ejus mortem
sibi gloriam totis visceribus exhibemus, etiam
locum ipsum miraculis coruscantem gloriae suae
causa ad se omnem mundum provocare cernamus.
CAPUT IV. Confirmatur Christum vere esse Filium Dei.
Jam vero inter tot prophetarum oracula, inter tot
evidentissima sanctorum testimonia, nunquid tu,
Jesu fili Sirach, omnino tacebis, et inter caeteros tu
quoque testimonium de Christo non proferes? Accedat
jam facundissima sapientia tua in medium, et
fortiorem Jesum, fontem videlicet paradisi, in orbem
terrarum sub evangelistarum figura cum quatuor

suis fluminibus introducat: « Legem, inquit,
mandavit Moyses in praeceptis justitiarum, et haereditate
domui Jacob, et Israel promissionis. Posuit
David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum
in throno honoris sedentem in sempiternum.
Qui implet quasi Phison sapientia, et sicut Tigris in
diebus novorum: qui implet quasi Euphrates
sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore
messis, qui mittit disciplinam sicut lucem, et
assistens quasi Gehon in die vindemiae [(Eccli. XXIV)] . »
Ecce, bone Jesu, unum de Christo testimonium, da
consequenter et aliud: « In sermone, inquit, ejus
siluit ventus, cogitatione sua placavit abyssum, et
plantavit illum Dominus Jesus: propter ipsum consummatus
est itineris finis, et in sermone ejus consummata

sunt omnia [(Eccli. XLIII)] . » Multa dicemus
et deficiemus verbis. Consummatio autem sermonum
ipse est. In omnibus gloriantes, ad quid valebimus?
Ipse enim omnipotens super omnia opera sua; terribilis
Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis
potentia ipsius. Glorificantes Dominum quantumcunque
poteritis, supervalebit adhuc et admirabilis
magnificentia ejus. Benedicentes Dominum, exaltate
illum quantum potestis: major est enim laude omni.
Exaltantes replemini virtute, ne laboretis: non enim
habetis. Quis vidit eum, et enarravit? Et quis
magnificavit eum sicut ab initio? Multa abscondita
sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus. 36
Quae videlicet cuncta Redemptori nostro congruere,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.