PL 145, col. 54

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

qui Scripturae considerat ordinem, quis poterit
dubitare? Addat adhuc Jesus tertium de Salvatore
nostro testimonium, quatenus, ut ita dixerim,
in ore duorum, vel trium imo testimoniorum, stet
omne verbum. Ait ergo: « Christus purgavit peccata
ipsius, et exaltavit in aeternum cornu ipsius, et dedit
illi testamentum regum, et sedem gloriae in Israel [(Eccli. XLVII)] .
» Si ergo Christus, qui secundum
carnem de David originem duxit, ipse David peccata
purgavit, ipse cornu David in perpetuum exaltavit,
et ei sedem gloriae contulit; constat profecto, quia
filius est David, et ipse est etiam creator David. De
David enim dici lector ista considerat, si superioris
textus ordinem oculo continuante percurrat.
Non cesset adhuc Isaias perhibere testimonium de

Christo: « Ponam, inquit, super his, qui fugerunt de
Moab, leonem et reliquias terrae. Emitte agnum,
Domine, dominatorem terrae de petra deserti ad
montem filiae Sion [(Isai. XVI)] . » De hac enim gente
Moabitarum egressus est Agnus immaculatus, qui
tollit peccata mundi, qui dominatur in orbe terrarum.
Nam qui leo propter fortitudinem dicitur, ipse agnus
propter mansuetudinem perhibetur. Petra autem
deserti Ruth intelligitur, quae deserta prioris morte
conjugis, Obed de Booz genuit, de quorum etiam
Christus stirpe descendit. Quod autem ergo hic prophetarum
dicta permisceo, et nunc hujus testimonia
protero, nunc ad illius, quem jam reliqueram, verba
recurro, hoc ex taedio agere, vitandae videlicet satietatis
causa, contendo; ne si unius plura simul testimonia

congerantur, audientibus fastidium generetur.
Per singula quoque testimonia prophetarum nomina
ponere studeo, quatenus, si ubi, quid dicatur, fortasse
locus inquiritur, ad evitandum calumniam facile
reperiatur. Rursus igitur Daniel testis accedat,
et quid de Christo cognoverit, in medium proferat;
sed prius narret quid rex Nabuchodonosor viderit,
postquam tres pueros in caminum ignis jactari praecepit:
« Ecce, inquit, video viros quatuor solutos ambulantes
in medio ignis, et nihil corruptionis in eis,
et species quarti similis est Filio Dei [(Dan. III)] . »
Ecce, Judaee, habes Filium Dei, cur ultra negare niteris
Filium Dei? Loquere, responde; quid perspicacius,
quid manifestius exprimi potuit de Filio Dei,
quam dicere Filium Dei? Quod si jam nihil objicere,

nullum vales aufugium invenire, da manus, temetipsum
victori humiliter trade, victumque te, et superatum
funditus confitere. Nunc etiam quid ipse
Daniel de Christo, de Filio viderit, dicat: « Aspiciebam
in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli quasi
Filius hominis veniebat, et usque ad dierum antiquum
pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt
eum, et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum:
et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient. Potestas
ejus potestas aeterna, quae non auferetur: et
regnum ejus, quod non corrumpetur [(Dan. VII)] . »
Et iterum in visione octava idem Daniel: « Scito,
inquit, et planta aurem, et animadverte ab exitu
sermonis, ut iterum aedificetur Hierusalem usque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.