PL 145, col. 57
Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne · Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne
Ecce qui post tam perspicuam exemplorum lucem
adhuc testimoniis indiget, restat ut ad contemplandum
radiantem in meridie solem lucernae lumen
efflagitet. Nam cum tot astrorum coelestium radios
coram te, Judaee, videas enitescere, miror, quae tam
densae tenebrae caecitatis locum etiam in vacuis oculorum
orbibus 39 valeant obtinere. Haec enim perspicua
lux veritatis illum quoque latere non potuit,
qui tenebrosae cupiditatis caligine oculos cordis amisit,
Balaam videlicet, qui dum lucem aliorumve *
fastidiis praetulit, ipse in tenebris ambulavit. Si ergo,
Judaee, ad veritatis viam videntium non vis habere
ducatum, saltem caecus caecum hunc sequere praevium.
Nunc autem de quibusdam caeremoniis, super
quibus saepe scrupulosissime quaeritis, et garrulis
ambagibus quaestionum lucem movetis, sub quodam
inquisitionis, responsionisque dialogo brevis inter
nos contexatur oratio, ut cum tibi fuerit ex omnibus
satisfactum, aut compellaris manus dare convictus,
aut cum ignominiosa tua recedas infidelitate confusus.
Age igitur.
Quaestio 1. Si Christus non venit legem solvere,
sed implere, cur carne non circumciditur Christianus?
Responsio. Imo jam se ideo Christianus minime
circumcidit, quia quod circumcisione prophetabatur,
Christus implevit. Exspoliatio quippe vitae carnalis,
quae in veteri lege fuerat figurata, in Christi jam cernitur
resurrectione completa: et quod exspectamus in
nostra resurrectione futurum, jam in sacri baptismatis
mysterio commendatur. Carnalis itaque circumcisio
tanquam superflua jure contemnitur, cum
jam spiritualis, propter quam significandam illa praecesserat,
celebratur
Quaestio 2. Cur omittit Christianus Sabbatum colere,
si Christus non venit legem solvere, sed implere?
Responsio. A nobis Sabbatum ideo non servatur,
quia quod tunc erat in figura praemissum, per exhibitionem
rei jam videmus impletum. In Christo
quippe verum spiritualis otii Sabbatum colimus,
cum in eo solo spem ponimus, et sic in illo, toto
cordis amore ac devotione quiescimus, ut ab omni
vitiorum servili opere ac terrenarum rerum ambitione