PL 145, col. 58

Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne · Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

Audi igitur, quid ipse dicat: « Dixit Balaam
filius Behor: dixit homo cujus obturatus est oculus: 40
dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam
Altissimi, et visionem Omnipotentis videt, qui cadens
apertos habet oculos: Videbo eum, sed non modo:
intuebor illum, sed non prope. ORIETUR STELLA
ex Jacob, et consurget virga de Israel, et percutiet
duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. Et erit
Idumaea possessio ejus, haereditas Seir cedet inimicis
suis: Israel vero fortiter aget. De Jacob erit qui
dominetur, et perdat reliquias civitatis [(Num. XXIV)] . »
Sit nomen Domini benedictum.

cessemus. Ad quod Sabbatum celebrandum
ipse provocat, dum clamat: « Venite, inquit, ad me,
omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam
vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me
quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem
animabus vestris. » Carnalis ergo Sabbati
cultum supervacuum ducimus, cum jam illud verum
et salutiferum, propter quod institutum est, celebramus.
Quaestio 3. Si Christus non venit legem solvere,
sed implere, cur Christianus negligit ciborum differentiam,
quae in lege praecipitur observari?
Responsio. Imo idcirco haec a Christianis ciborum
differentia non admittitur, quoniam a Christo, quod
per hanc figurabatur, impletur. Immunditia quippe,

quae tunc cavebatur in cibis, nunc in moribus reprobatur
humanis. Sicut enim sancti quique, ac justi
transferuntur in corpus Christi: sic ab eo reprobi
et iniqui tanquam cibi repelluntur immundi.
Postquam ergo ipsa Veritas, quae significabatur,
advenit: merito significationis umbra cessavit.
Quaestio 4. Si Christus non venit legem solvere,
sed implere, cur et animalium carnibus sacrificium
Deo Christianus non curat offerre?
Responsio. Imo idcirco a Christianis hujusmodi
sacrificium non offertur, quia quidquid in illis hostiis
typice gerebatur, totum in immolatione Agni, qui
tollit peccata mundi [(Joan. I)] , veraciter adimpletur,
et quia omnia illa nil aliud salutis habebant, nisi ut
ad hoc nostrum sacrificium unanimiter tenderent,
hoc unum omnis caeremoniarum diversitas designaret,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.