PL 145, col. 63

Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

flumina, et montes disrumpam et terram sitientem
sine aqua confundam [(Isa. XLIV)] . » Quod a
suo discipulo tradendus esset, testatur ipse Dominus,
qui per os David conqueritur, dicens: « Etenim
homo pacis meae, in quo sperabam, qui edebat panes
meos, magnificavit super me supplantationem [(Psal. XL)] .
» Et iterum: « Si inimicus, inquit, meus
maledixisset mihi, supportassem utique: et si is,
qui oderat me, super me magna locutus fuisset,
absconderem me utique ab eo: tu vero homo unanimis,
dux meus, et notus meus [(Psal. LIV)] . » Nam
quod argento vendendus esset, Amos perhibet, qui
ait: « Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor
non convertam eum, pro eo quod vendiderit
pro argento justum [(Amos II)] . » Quod vero triginta

argenteis, Zacharias enumerat, dicens: « Appenderunt,
inquit, mercedem meam triginta argenteis [(Zach. XI)] .
»
Et quia iidem argentei ab Juda post acceptionem
projecti sint, hoc etiam idem propheta subtiliter
exsequitur, cum subjungit: « Et dixit Dominus ad
me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium,
quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos,
et projeci illos in domum Domini ad statuarium
decorum [(Ibid.)] . » Ubi etiam paulo post de Judaeorum
damnatione subjungitur: « Aspicient, inquit,
in me, quem 47 confixerunt, et plangent planctum
quasi super unigenitum, et dolebunt, ut doleri solet
in morte primogeniti [(Zach. XII)] . » Ibi etiam clavorum
figuras in manibus Domini manifeste denuntiat,

cum ait: « Et dicetur: Et quid sunt plagae istae in
medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum
in domo eorum, qui diligebant me [(Zach. XIII)] ; » ubi
adhuc additur: « Framea suscitare super pastorem
meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus
exercituum. Percute pastorem, et dispergentur
oves [(Ibid.)] . » Quod autem in ligno suspendendus
esset, Jeremias manifestat, dicens: « Domine,
demonstrasti mihi et cognovi, tu ostendisti
mihi studia eorum, et ego quasi agnus mansuetus,
qui portatur ad victimam. Et non cognovi, quia
cogitaverunt super me consilia, dicentes: mittamus
lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra
viventium, et nomen ejus non memoretur amplius [(Jer. XI)] .
» Quod vestimenta illius sorte divisa sunt,

testatur ipse per os David, inquiens: « Diviserunt
sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt
sortem [(Psal. XXI)] . » Nam quod felle cibandus,
aceto potandus esset, per eumdem David perhibet,
cum ait: « Dederunt in escam meam fel, et in siti
mea potaverunt me aceto [(Psal. LXVIII)] . « Quia vero
conspuendus esset, et lanceis perforandus, Jeremias
(?) insinuat, dicens: « Insurrexerunt in me
viri iniqui absque misericordia, quaesierunt me interficere,
et non pepercerunt in faciem meam spuere,
et lanceis suis vulneraverunt me. »
De descensione ejus ad inferos, et ereptione sanctorum
per Osee loquitur hoc modo: « De manu,
inquit, mortis liberabo eos, de morte redimam eos:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.