PL 145, col. 62

Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

profecto Deum et hominem clarius manifestat.
Et iterum quoque Isaias ait: « Habitabit, inquit,
lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit;
vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur, et
puer parvulus minabit eos [(Isa. XI)] . » Nam per sanctae
charitatis viscera lupus cum agno habitabit,
quia qui in saeculo raptores fuerunt, cum mansuetis
et mitibus in pace conquiescunt, et pardus cum
haedo accubat, quia qui peccatorum suorum maculis
varius fuit, cum eo, qui se despicit, et peccatorem
fatetur, humiliari consentit. Ubi et subditur: « Vitulus
et leo, et ovis simul morabuntur; » quia et is,
qui per contritum cor ad quotidianum se Deo sacrificium
praeparat, et alius, qui tanquam leo ex crudelitate
saeviebat, et ille qui velut ovis innocentiae

suae simplicitate perdurat, in caulis sanctae Ecclesiae
convenerunt. Quae videlicet animalia puer parvulus
minat, quia is, qui paulo minus ab angelis minoratus
est, ne corda nostra terrenis rebus inhaereant,
per internum desiderium quotidie invisibiliter inflammat.
Qui per charitatem suam, quam nobis tribuit, 46
nos in hoc mundo mentes figere non permittit.
Atque hoc ipsum ejus minare, est ad suum
nos amorem incessanter accendere, ne cum nos vicissim
diligimus, mente in hoc exsilio remaneamus.
Hoc quoque, quod ad templum deferendus esset,
Malachias propheta denuntiat, dicens: « Haec dicit
Dominus: Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit
viam ante faciem meam, et statim veniet ad
templum suum dominator, quem vos quaeritis, et

angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit dicit
Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem
adventus ejus? » [(Malach. III.)] Quia vero adhuc parvulus
in Aegyptum deducendus et reducendus esset,
Osee manifestat, cum dicit: « Sicut mane transit,
pertransiet rex Israel, quia puer Israel, et dilexi
eum, et ex Aegypto vocavi filium meum [(Osee XI)] . »
Quod autem super asinam sedens Jerusalem venturus
esset, Zacharias declarat, dicens: « Exsulta
satis filia Sion, jubila filia Jerusalem, ecce Rex tuus
veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et
ascendens super asinam, et super filium asinae; et
disperdam quadrigam Ephraim, et equum de Jerusalem,
et dissipabitur arcus belli: et loquetur pacem
gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare,

et a flumine usque ad fines terrae [(Zach. IX)] . » Quod
autem arguturus esset Judaeos et eorum malitiam
correpturus, Isaias declarat, cum ait: « Non secundum
visionem oculorum judicabit, neque secundum
auditum aurium arguet, sed judicabit in justitia
pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae,
et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum
suorum interficiet impium, et erit justitia cingulum
lumborum ejus, et fides cinctorium renum
ejus [(Isa. XI)] . » Porro quod in Jordane baptizandus
erit Isaias denuntiat, cum ait: « Exsultet desertum,
et exsultent solitudines Jordanis, et populus meus
videbit altitudinem Domini et majestatem Domini [(Isa. XXXV)] .
» Et paulo post: « Et aperiam montibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.