PL 145, col. 67

Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne · Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

coloratos rhetoricae facundiae flosculos, non acuta dialecticorum
ponere argumenta curavi. Salvo enim eo,
quod mihi saecularis sapientiae phaleras sequi non libet,
quia te etiam negotiis saecularibus implicatum novi
multa non posse perlegere, nolui te prolixis argumentorum
distinctionibus onerare. Quapropter dum
nuda pene tibi Scripturarum exempla proposui, velut
sagittarum fasciculum in pharetram misi. Et
quia ex verbis contrariis suggeritur copia respondendi,
arma quidem praebui; quo vero te invictum

Sed ad haec gloriaris et jactas: Rex me, et imperatrix
mater eligit, ad hunc apicem me regia celsitudo
provexit: sed cum hinc aula regia suum tueatur
electum, illinc Romana Ecclesia proprium defendat
antistitem, jam in solio constitutum; dignum
est, ut sanctorum atque prudentium sacerdotum
multitudo conveniat: et hanc quaestionem ventilans
sub canonici juris auctoritate discernat. Et quoniam
in proximo, ut speramus, fiet hinc Osboriense concilium,
hic jam ejusdem concilii constituamus velut
in quadam tabellae pictura praeludium. Juxta visionem
ergo Danielis [(Dan. VII)] , patrum throni sint positi,
judicium sedeat, libri aperiantur, et solutionis
indiga quaestio in medium deducatur. Hinc itaque
Romanae defensor Ecclesiae suas allegationes inferat:

illinc advocatus regius propriae partis argumenta
depromat. Taceat Parma cum suo haeresiarcha, advocatio
tantum regia, et Romana invicem obloquatur
Ecclesia; sanctorum vero sacerdotum erecti sint
animi, ut et quae utrinque dicenda sunt, conferant,
et peroratae causae judicialis sententiae calculum ponant.
Age igitur, defensor apostolicae sedis incipiat,
deinde regius advocatus, quae sibi videbuntur obtendat.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Cum Beatitudo vestra, venerabiles patres, super
apostolicae sedis negotio disputat, ad cunctas Ecclesias
pertinere, quod versatur in manibus, non ignorat.
Hac enim stante, reliquae stant; sin autem haec,
quae omnium fundamentum est, et basis obruitur:

caeterarum quoque status necesse est collabatur.
Omnes autem sive patriarchivi cujuslibet apicem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.