PL 145, col. 69

Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

atque docilitatem: et hoc potius juxta consuetudinem
fori judicialis, quam secundum regulam
concilii synodalis: ubi scilicet non magnopere curare
debemus elucubratae locutionis urbanitatem, sed
vivae potius sententiae puritatem. Ad querelam ergo
coram sanctis sacerdotibus deponendam, sufficiat
nobis dicere: quoniam inthronizastis papam sine
consensu domini nostri regis, ad injuriam scilicet
atque contemptum regiae majestatis.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Ordinationem papae factam diffiteri nec possumus,
nec debemus; regis autem injuriam modis omnibus
propulsamus. Sed videamus primo, si placet, utrum
papa sine rege potuerit fieri, et sic postmodum de
regis disputemus injuria.
Regius advocatus.
Certe liquido novimus, quia illi debent pontificem,
cum ordinatur, eligere, quos sibi, postquam ordinatus
fuerit, canonica decernit auctoritas obedire;
papae vero, quia universalis est pontifex, non modo
Romanus populus, sed et Romanus imperator, qui
caput est populi, obedientiam debet. Censendum
ergo est, ut papam sine capite suo populus eligat,
et ei, quem non elegit imperator, obediat. Constat
ergo, quia nisi Romani regis assensus accesserit,
Romani pontificis electio perfecta non erit.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Perhibendum est itaque juxta vestrae disputationis
articulum, quia neque Stephanus, neque Sixtus,
neque Cornelius, non denique Clemens, non Sylvester,

non ipse B. Petrus apostolus papali nomine
digni sunt, qui ab imperatoribus eorumdem tempore
electi non sunt.
Regius advocatus.
Gentiles reges non sunt adhibendi ad hujus, de
quo loquimur, electionis exemplum; qui quoniam
Christianam ignorabant fidem, Christianorum non
poterant ordinare pontificem. Caeterum Christiani
principes semper Romanos elegere pontifices.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Qui mentitur in communi colloquio, mendax
dicitur, qui autem in praesentia venerabilium sacerdotum
falsa protulerit, sacrilegii procul dubio
crimen incurrit. Dixisti, 54 Christianos principes,
Romanos semper elegisse pontifices; percurre

mecum ecclesiasticae antiquitatis historias,
Romanorum praesulum catalogum studiose disquire;
et cum perpaucis inveneris in electione sua
regium accessisse consensum, confitere te perspicuum
protulisse mendacium. Quis enim rex, Antonii
filium Damasum Hispanensem? quis Innocentium
Innocentii filium Albanensem? quis denique
Zosimum Graecum Ebramii filium elegit? quis praeterea
Leonem Quiriani filium de Tuscia? quis Hilarium
Crispini filium de Sardinia? quis Coelestinum
Prisci Romani civis filium? quis Bonifacium, quis
Anastasium aeque Romanos? Denique multos attexerem,
nisi fastidium generarem. Sed ne me putes
non habentem copiam ab eorum enumeratione deficere;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.