PL 145, col. 71

Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

prospeximus, nostrum imperium, et regni potestatem
orientalibus transferri, ac transmutari regionibus,
et in Bysantia provincia, in optimo loco
nomini nostro civitatem aedificari, et nostrum illic
constitui imperium; quoniam ubi principatus sacerdotum,
et Christianae religionis caput ab imperatore
coelesti constitutum est, justum non est, ut
illic imperator terrenus habeat potestatem. Audisti,
quia terrenus imperator non habet in Romana Ecclesia
potestatem: quomodo ergo sine illius arbitrio,
qui ibi potestatem non habet, non licet eligi sacerdotem?
ipse vero Constantinopolim, velut in secunda
Roma, perpetuo regnaturus abscessit. Longe vero
post Theodosius imperator, beati Pauli basilicam
coepit, quo defuncto, filius ejus Honorius eamdem

basilicam ad calcem usque perduxit. Hi quoque
Romanae Ecclesiae privilegium nihilominus firmaverunt.
Quomodo ergo praerogativam sibi in Romani
pontificis electione relinquerent qui Romanam Ecclesiam
nequaquam sibi studuerunt subdere, sed praeferre?
non praecipere, sed parere; non praecellere,
sed subesse?
Regius advocatus.
Assentior plane, et re actum duco, quod loqueris:
sed esto, quod nunc regia celsitudo ex antiquorum
consuetudine principum hoc sibimet allegare
non possit: verumtamen tu hoc negare non
potes, quod pater domini mei regis piae memoriae
Henricus imperator factus est patricius Romanorum,
a quibus etiam accepit, in electione semper ordinandi

pontificis principatum. Huc accedit quod praestantius
est, quia Nicolaus papa hoc domino meo
Regi privilegium, quod ex paterno jam jure successerat,
praebuit, et per synodalis insuper decreti paginam
confirmavit. Cum ergo privatus quisque a
suo decidere jure non debeat, donec ventilato negotio
judicialis in eum sententia promulgetur: quo
pacto majestas regia praerogativam hanc suae dignitatis
amisit, quam et ex apostolicae sedis liberalitate
percepit, et ex paterno imperialis fastigii jure
successit? Quo, inquam, modo in Romana Ecclesia
dignitatis adeptae locum sine judicio perdidit, qui
Romanam Ecclesiam non offendit?
56 Defensor Romanae Ecclesiae.
Privilegium invictissimo regi nostro ipsi quoque

defendimus, et ut semper plenum, illibatumque possideat,
vehementer optamus. Porro autem Romana
Ecclesia multo nobilius, atque sublimius, quam mater
carnis, mater est regis. Illa siquidem peperit,
ut per ejus traducem revertatur in pulverem, ista
genuit, ut Christi sine fine regnantis efficiat cohaeredem.
Et cuncti liquido novimus, quia rex, licet
egregiae indolis, tamen adhuc puer est. Quid ergo
mali Romana facit Ecclesia, si filio suo, cum adhuc
impubes esset, cum adhuc tutore egeret, ipsa tutoris
officium subiit, et jus quod illi competebat implevit?
Quis enim nesciat, quia sacerdotem eligere
puer ignorat? Saepe mater judicis tribunal irrumpit,
testes adsciscit, notarios convocat, sicque per astipulationes,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.