PL 145, col. 714

De castitate et mediis eam tuendi (Petrus Damianus), J. P. Migne

Ad quam vocem praesto diabolus, ejus quae dormiebat
effigiem repraesentans, accessit; et mutuos
reddendo versiculos, psallere simul coepit; cumque
ad illum psalterii locum modulatione continua pervenissent
ubi dicitur: « Exsurgat Deus, et dissipentur
inimici ejus, et fugiant a facie ejus qui oderunt
eum: sicut deficit fumus, deficiant [(Psal. LXVII)] , »
et reliqua: hic illico malignus spiritus substitit, et
hos exprimere versiculos non praesumpsit. Hoc sancta
mulier cum apud se miraretur, expavit; et, quod
erat, non inaniter suspicans, signum sibi sanctae
crucis imposuit, statimque malignus hostis evanuit;
et quis esset qui sanctae mulieri psallendo comes
exstiterat, se fraudulenter occultando monstravit.
Huic etiam venerabili matronae nocturnis horis nequam

spiritus cadaver cujusdam hominis, qui pro
suis sceleribus appensus fuerat, attulit; et, ut illi
terrorem incuteret, hujusmodi sibi, ut ita loquar,
xenium procuravit. Quae mox abbati loci fratrumque
conventui quid sibi nequissimus hostis fecisset
innotuit; atque ut pro illo misero fratres omnes in
commune preces effunderent, obnoxiis [ f. obnixis]
precibus impetravit. Postmodum vero cuidam divinitus
revelatum est, per orationes fratrum illum misericordiam
consecutum. Sic itaque deceptus hostis
antiquus, qui dum viventi machinatur illudere,
jacturam cogitur de mortuo sustinere.
CAPUT V. Christianae charitatis exemplum.
Ad hoc igitur et hujusmodi diabolicae tentationis

tibi proponuntur exempla, ut et ipse contra hostis
callidi deceptoris insidias solerter evigiles: et, dum
te delectat aliorum cum hoste luctantium audire
victorias, ipse te per languidi corporis ignaviam non
remittas. Sed jam ista sufficiant. Commenda me fratribus,
domno priori ex nostra parte humiliter suggere
ut a fervore solito pietatis et misericordiae non
tepescat, sed susceptionibus hospitum et subsidiis
egenorum, in quantum res domestica patitur, insistere
non omittat. Sed et illi conveniens exemplum
profero, quod huic rei, quam sibi suadere gestio,
non mediocriter profuturum esse confido. Nam et
eadem Agnes regina quae supra inquit etiam quia
vir quidam in Alemanniae partibus avia saltuum,
praerupta montium, opaca sylvarum venandi studio

peragrabat. Hic itaque dum anxius huc illucque
discurrit, et sollicitus curiositatis indagine ferarum
lustra perquirit, invenit duas mulieres, matrem scilicet
ac filiam, per illos hiemalium cumulos pruinarum
et profunda nivium rudera miserabiliter oberrantes.
Qui protinus misericordia ductus, comiti
suo qui eum solum sequebatur, ait: Levemus in
equis has feminas, singuli singulam, et ad hominum
habitacula devehamus, quia vel oberrantium forte
luporum sunt morsibus exponendae, vel vi nimii
algoris sunt procul dubio moriturae. Quod comes
penitus abnegat, et hanc se ferre posse stomachatur
injuriam. Cui dominus: Ego, inquit, si tu fastidis,
solus utramque levabo, et hanc quam dicis injuriam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.