PL 145, col. 713
De castitate et mediis eam tuendi (Petrus Damianus), J. P. Migne
ignores indeficientem adversarium contra te infatigabiliter
dimicare.
744
CAPUT III. Diabolus transfigurat se in angelum lucis, ut monachum decipiat.
Interea dum haec loquor, et illud nunc ad memoriam
redit, quod Hildebrandus Romanae Ecclesiae
archidiaconus, eisdem qui superius memorati sunt
et episcopo praesentibus retulit: Duos, inquit, sanctos
monachos vidi, et non mediocrem apud eos locum
familiaritatis obtinui; qui nimirum singulis morabantur
in cellulis, apud monasterium quod in loco
constructum est qui dicitur Aquisgrani, quorum videlicet
alter, qui majoris videbatur esse simplicitatis,
Marinus; alter autem Romanus vocabatur proprio
nomine. Sed Marinus vix ulla dies erat in qua diabolum
vel per speciem aliquam non aspiceret, vel
per somnium non audiret, adeo ut antiquus hostis
sibi saepe compsalleret, simulque cum eo divinae laudis
officia celebraret. Aliquando vero tenebrarum
auctor se transfiguravit in angelum lucis, eique quasi
legem dictando mandavit: Cave, inquit, quia qui
angelum Dei et aspicere et alloqui meruisti, indignum
est ut de caetero cum hominibus loquaris.
Protinus ille, tanquam mandatum divinitus accepisset,
a fratrum se funditus collocutione removit, seque
sub rigida silentii censura constrinxit. Cui cum frater
Romanus primo, deinde abbas monasterii, ut
sibi loqueretur vehementer insisteret, et ille praedantis
labiis [( suppl. responsum vel quid simile )] non
mitteret; abbas, fores cellulae violenter irrumpens,
dignis indiscretum fratrem verberibus castigavit, et
sic ad reddendum sermonis officium compulit. Cui
mox admonendum subjunxit: Idcirco, inquit, antiquus
adversarius, bonorum semper operum inimicus,
silentium tibi tentavit imponere, ut et tu fructum
fraternae aedificationis amitteres, et illi qui a te
sublevandi erant tuae consolationis auxilium non
haberent. Sic itaque frater, quia non malitia, sed
ex simplicitate peccaverat, ad mentem quantocius
rediit, et, contempta suggestione diaboli, admonitionibus
pii patris humiliter acquievit.
Sed dum te, fili mi, ad evacuandas antiqui hostis
insidias provoco, quid praefata regina retulerit audisse
ex ore beati Leonis noni Romanae Ecclesiae
pontificis, non omitto. Ait itaque praedictus papa:
Amita mea, sanctimonialis effecta, in quodam virorum
erat monasterio constituta; ibique in propria
degens cellula cum quadam pygmaea, id est brevis
staturae femina, quotidianae laudis officia patienter
et humiliter persolvebat.
CAPUT IV. Quod diabolus signo crucis cognoscitur.
Quadam vero nocte cum ante nocturnae synaxis
[articulum, vel horam vel aliquid simile ] maturius
surrexisset, comitemque suam more solito saepius
inclamasset; illaque, gravi sopore depressa, nullatenus
responderet, tandem in iram commota, quid
diceret non attendit: Diabole, inquit, surge. 745