PL 145, col. 712

De castitate et mediis eam tuendi (Petrus Damianus), J. P. Migne

servavit integritatem. Unde factum est ut
utraeque postmodum sorores eligerent sanctimoniale
propositum, et usque ad finem vitae monachicum servarent
irreprehensibiliter institutum.
743
CAPUT II. Quod frequens eucharistiae susceptio est praesidium castitatis.
Quamobrem pudeat, vel, o fili, vitio libidinis enerviter,
vel in cogitatione succumbere, de quo cernis
infirmiorem et fragilem sexum cum tanta gloria
triumphare: et, ut frementem bestiam valeas, ut ita
loquar, ex agro tui juris expellere, satage te, frater,
jam quotidie Dominici corporis et sanguinis perceptione
munire. Videat occultus hostis labia tua Christi

rubore rubentia, quae territus perhorrescat, et
mox in tenebrarum suarum latibula pavescendo
diffugiat. Quod enim tu per visibilem panis ac vini
speciem suscipis, ille, velit, nolit, Dominici corporis
ac sanguinis intelligit veritatem.
Porro autem eadem mihi tunc venerabilis regina
narravit quod nuper in Vormaciensi ecclesia, dum
longiori per negligentiam tempore eucharistia reservata
fuisset in buxide, sola postmodum illic caro fuerit
reperta. Ita dum curiosius in eam multorum visus
intenderet, nil aliud quam veram ac solidam
carnem procul dubio judicaret.
Rainaldus etiam venerabilis Cumanae Ecclesiae pontifex
dum adesset, quod sibi paulo ante contigerat,
veridicus enarrator exposuit: Presbyter, inquit, in

ecclesia cui, Deo auctore, deservio, hodieque nisi
fallor advivit, qui tam parvam ac tenuem in litterarum
habet doctrina notitiam, ut aperte quoque scriptionis
articulum syllabatim vix valeat legere; nimia
tamen paupertate constrictus, utcunque missarum
cogitur solemnia celebrare. Hic aliquando dum sacri
muneris eucharistiam detulisset aegroto, ut erat
utique deses ac negligens, aliquantulum Dominici
sanguinis remansit in calice. Quod cum ille in ecclesiam
rediens comperisset, sed fastidio praepeditus
noluisset accipere, mox calicem lavit, et in labrum
marmoreum in quo erat aqua sanctificata, projecit.
Et, o magnum divinae virtutis indicium! illam labri
partem quam id quod effusum est de calice, contigit,
in sanguineum ruborem repente convertit, ubi scilicet

duae majores guttae sanguinis exprimuntur; sed
neque illae, neque aliae quae juxta videntur esse minusculae,
nullo possunt studio vel ablui vel abstergi,
quo rubor impressi sanguinis aliquatenus valeat aboleri.
Cum ergo purpureus ille cruor tam tenaciter
haeserit in vase lapideo, quantum putamus jus sibi
potestatis vindicat virtus illa coelestis in pectore
Christiano? His itaque coelestibus sacramentis, fili
charissime, te frequentius munire non differas, quibus
videlicet diabolicae versutiae et subdolae machinationis
argumenta repellas. Praecinctus erigere,
constanter atque robustus sta semper in acie, nec

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.