PL 145, col. 711
De castitate et mediis eam tuendi (Petrus Damianus), J. P. Migne
conscribere; teque volo ut potius veri consideres
sensum, quam aucuperis lenocinia phalerata verborum.
Interim itaque, dum praesto rescribere nequeo,
sufficiat hoc tibi simpliciter scribi, quod Timotheo
velut aequaevo per epistolam Apostolus praecipit:
« Dum venio, inquit, attende lectioni, exhortationi,
atque doctrinae [(I Tim. IV)] . » Cui nimirum jam et
ista praemiserat: « Exemplum esto fidelium in verbo,
in conversatione, in charitate, in fide, in castitate [(Ibid.)] .
»
DE CASTITATE ET MEDIIS EAM TUENDI.
CAPUT PRIMUM. Quod castitatis virtus junioribus difficilior sit.
Et ut de caeteris virtutibus quae nunc per epistolam
enumeratae sunt interim taceam, castitatem,
quam ultimam posui, non in membris tantummodo
studeas servare corporeis, sed haec eadem permaxime
regnet ac vigeat in visceribus cordis. Nulla quippe
virtus est quae in adolescentiae flore graviora certamina
perferat, quam videlicet velut in camino surgentis
incendii, titillantis illecebrae genuinus ardor
impugnat. Sed cum super hoc themate nobis uberius
disputare non liceat, quia prae nimia celeritate non
vacat, quid mihi imperatrix, Agnes olim scilicet aureo
quidem diademate coronata, nunc autem multo
felicius et incomparabiliter eminentius in regis aeterni
thalamo collocata, hesterno jam vespertini temporis
elabente crepusculo, retulit, hic annotare succincte
raptimque non pigeat; ut apud animum tuum,
non tam laciniosa loquendi prolixitas quam insignis
exempli dignitas convalescat. Porro dum praefata
Christi sponsa, et B. Petri filia, in omnium dispositione
virtutum delectabiliter pascitur, in tractanda
tamen castitatis pudicitiaeque munditia propensius
immoratur. Unde factum est ut, dum nonnulla de
salute animarum mutuis confabularemur eloquiis,
et praecipue quasi quosdam versaremus in manibus
vernantis flosculos castitatis, illa hoc in medium
protulit: Postquam imperator, inquit, Otto regnum
Italiae Berengario victor eripuit, captas illico
duas ejus filias in Teutonicas partes exsilio transmigravit.
Quae nimirum, dum venusti vultus specie
et insigni corporum pulchritudine regum referrent
generis dignitatem, coeperunt multi regni proceres
Adelaidi Augustae vehementer insistere, ut tam elegantis
formae decus dotali sibi mererentur copula
sociare. Quae nimirum puellae dum omnes procos
aequa prorsus dedignatione contemnerent, et mortale
conjugium sanctae superbiae supercilio fastidirent,
una illarum duos pulcinos suis uberibus supposuit,
et tandiu inter vestem et carnem, donec omnino
putrescerent, occultavit. Cumque conspiceret homines
ad suum venire colloquium, laxabat occulte vestem,
et naribus colloquentium gaudebat exhalare
fetorem. Cumque colloquentes ei hanc quotidie narium
paterentur injuriam, tandem cessavit delusa
sollicitudo quaerentium, et virgo Christi, per simulatam
carnis alienae putredinem, inviolabilem sui corporis