PL 145, col. 710

De ferenda aequanimiter correptione (Petrus Damianus), J. P. Migne · De castitate et mediis eam tuendi (Petrus Damianus), J. P. Migne

potuimus? sed per gratiam Domini Jesu Christi
credimus salvari, quemadmodum et illi [(Act. XV)] . »
Volebat ergo Petrus permaximo coram omnibus argui,
gaudebat objurgantis invectione confundi, ut id
quod invitus agebat correptus omitteret, et in eo
quod solus attentare timuerat, socium inveniret.
Paulus ergo Petro cum restitit, eique procul dubio
intrinsecus concordavit, quem extrinsecus arguit;
alioquin, quomodo Paulus in alio condemnaret
quod ipse non dissimili necessitate compulsus egisset?
Nam propter Judaeos, qui legis observantiam et
veteres ritus tenendos esse perhibebant, et Timotheum,
gentilis videlicet hominis filium, circumcidit:
et ipse, votum solvens, sibimetipsi caput rasit, et
sacrificium juxta veteris legis caeremonias obtulit.
[(Act. XVI, XXI)] .
740
CAPUT VI. An beatus Paulus peccaverit beatum Petrum objurgans.
In hoc ergo quod Petrum corripere visus est, obsecundatus
est, non adversatus; et non adversus
eum, sicut Porphyrius opinatur, superbe pugnavit,
sed humiliter ministravit. Haec nimirum Pauli correptio
ministerium fuit obedientiae, non objurgatio
disciplinae; non temeritas invectionis, sed unanimis
concordia voluntatis. Tu itaque, dilectissime, cum
super qualibet occasione corripieris, etiam si te
deliquisse nequaquam conscientia reprehendat, quod
objectum est, libenter amplectere, culpabilem te
coram fratribus tuis humiliter confitere. Quod nimirum

et illis erit imitationis exemplum, et tibi proveniet
in augmenta virtutum. Memento quod per Salomonem
dicitur: « Melius est a sapiente corripi, quam
stultorum adulatione decipi [(Eccle. VII)] . » Talis ergo
sit voluntas tua ut is etiam qui te forte durius arguet,
cum tui cordis intentione concordet; et in eo
quod in te asper invehitur, morigeretur potius quam
obluctetur. Praesentibus itaque conversatio tua luceat,
absentibus fama in benedictione redoleat. Esto,
quod superius diximus, ager et exuberans copia
segetum et spirans odorantibus pigmentorum, ut in
te quoque delectetur omnipotens Deus, et dicat:
« Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit
Deus [(Gen. XXV)] . » Ut quoniam Ariprandus
ipse vocaris, ares ( ἀρετὴ) autem virtus dicitur, tanquam

ager uberrimus centeni feras fructus acervum,
et Deo prandium merearis offerre virtutum.
Sit nomen Domini benedictum.

Quia litterarum gerulus anxie parat exire, non
possum, quae mittenda sunt, elimata styli digestione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.