PL 145, col. 633

De variis sacris quaestionibus (Petrus Damianus), J. P. Migne · Contra errorem Graecorum de processione Spiritus Sancti (Petrus Damianus), J. P

septimo anno, similiter paschalis solemnitas
ventura est; et postmodum tribus vicibus fiet ut
Pascha per ordinem nonagesimo quinto anno simili
modo semper eveniat, eisdem omnibus, quae supradicta,
simul convenientibus. Sed in isto quinto concurrente,
qui nunc est, nunquam paschalem festivitatem
evenire contigit, ab ipsa prima passione Dominica,
nisi duntaxat eam solam quam Victorius
posuit, et nunc secundo repetitur, et nunquam deinceps

Domno L. beatissimo patriarchae, PETRUS peccator
monachus servitutem.
Religiosus episcopus Popiliensis Ecclesiae mihi
retulit quoniam ex ore dominici reverendissimi patriarchae
Gradensis audivit, quaestionem vos catholicae
fidei valde necessariam apostolicae sedi sacris
insertam litteris destinasse, atque ut a sanctissimo
papa Alexandro invictis Scripturarum testimoniis
evidentissime solveretur, sacerdotalis officii vigilantia
postulasse: cur videlicet Spiritus sanctus apud Latinos
a Patre dicatur Filioque procedere, cum apud
Graecos a solo procedere Patre credatur? De qua
nimirum quaestione quod sentio, auxiliante ipso
Spiritu sancto de quo agitur, aperire praesumo. Non
quod mihi super hoc negotio vel a vobis aliquid sit
injunctum, vel ab auctoritate ipsius Romani pontificis

fuerit imperatum. Nam quo pacto summum
negotium imperito homini dignaretur injungere, qui
tot sanctis ac peritissimis viris secum jugiter conversantibus
non ambigitur abundare? Sed quia, licet
ignarus sim, et inutilis servus in domo Domini mei
Jesu, illis etiam eis obsequiis importunum me
libet ingerere, ad quae nemo me dignatus est provocare.
CONTRA ERROREM GRAECORUM DE PROCESSIONE SPIRITUS SANCTI.
CAPUT PRIMUM. De auctoritate Romani pontificis.
Laudabilis plane sanctitatis vestrae prudentia, et
digni favoris est attollenda praeconiis, quae solvendam
sancti Spiritus quaestionem, non ad alium quempiam,
sed ad Petrum specialiter [attulit], quem coelestis sapientiae
et potentiae claves accepisse indubitanter

agnoscit. Nec decebat tantae dignitatis, et sapientiae
virum ab alio mysterii coelestis arcana requirere,
nisi ab illo potissimum quem non caro potuit vel
sanguis instruere, sed cui Deus ipse per se sua secreta
dignatus est aperire. « Beatus es, inquit, Simon
Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.