PL 145, col. 560

De quadragesima et quadraginta duabus mansionibus Hebraeorum (Petrus Damianus), · De bono suffragiorum et variis miraculis (Petrus Damianus), J. P. Migne

a dextris, et alteram posuit a sinistris; »
ubi mox sequitur: « Eam, quae a dextris erat, vocavit
Jachim, » hoc est, firmitas: « et quae ad laevam,
Booz [(II Paral. III)] , » hoc est in robore.
Quid enim per columnam, quae a dextris erat, et
vocatur firmitas, debet intelligi, nisi dilectio Dei?
Et quid per eam, quae a sinistris est, et vocatur in
robore, nisi dilectio proximi? Aliud est enim firmitas,
hoc est ipsum 571 robur, aliud in robore;
quoniam aliud est diligere ipsum Deum, aliud diligere
proximum in Deo. In dilectione quippe proximi
mensura ponitur; Deum vero diligere sine ulla
prorsus mensura jubemur. In vestibulo ergo templi
columnam, quae firmitas vocatur, erigimus, cum in
hac praesenti Ecclesia, quae coelestis illius Ecclesiae

vestibulum est, Deum totis viribus firmiter, et constanter
amamus. Ipsa quippe dilectio, sicut Joannes
Evangelista perhibet, Deus est [(I Joan. IV)] .
Et de Deo Propheta psallit: « Tu es Deus meus, et
fortitudo mea [(Psal. XLII)] . » Columnam vero, quae
vocatur in robore, in sinistra ejusdem vestibuli
parte statuimus, cum proximum nostrum in Deo,
sicut nosmetipsos amamus. Ubi notandum, quod
Scriptura prosequitur: « Nec non et quasi catenulas
in oraculo, et 572 superposuit eas capitibus
columnarum [(II Par. III)] . » In nostrae quippe mentis
oraculo capitibus columnarum catenulas superponimus,
quibus scilicet utramque columnam sibimet
invicem connectamus; quia nec Deum sine
proximo, nec proximum vere diligimus sine Deo.

Quod utique templum tu, venerabilis frater, optime
potes, Deo manum praebente, construere, qui
mutuatus es ab Aegyptiis aurea vasa, et argentea
cum vestibus pretiosis [(Exod. XI)] . Thesaurum
quippe tollit Aegyptiis, unde Deo tabernaculum
construat, qui poetas, ac philosophos legit, quibus
ad penetranda mysteria coelestis eloquii subtilius
convalescat. Ipse tabernaculum hoc in nostra dignetur
mente construere, qui destructum sui corporis
templum triduano potuit spatio reformare.
Sit nomen Domini benedictum.

aculeum meis visceribus intulit; cum id, quod
mihi minatus es, per ordinem nuntiavit. Dixisse siquidem
te retulit, quia nisi Casinense monasterium,
quod utique nobiliter regis. inviserem; orationem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.