PL 145, col. 772

De bono status religiosi et tropologia variarum animantium (Petrus Damianus), J

cum viderit crocodilum aperto ore in crepidine
fluminis dormientem, provolvitur in limo luti, ut
faucibus illius lubrico corpore facilius possit illabi.
Tunc in os crocodili dormientis perniciter insilit,
quem ille desubitatus repente deglutit. Hydrus vero
viscera ejus cuncta dilaniat, donec, eo jam prorsus
exstincto, de cadavere illius vivus et victor erumpat.
Quid hic crocodilus, nisi figuram tenet mortis
et tartari? quid hydrus, nisi victoriam innuit Salvatoris?
Limo igitur hydrus obvolvitur, dum Redemptor
noster humanae carnis luto vestitur. Hic ventrem
ingreditur crocodili, quia Dominus claustra
penetravit inferni. Hic demolitur intima viscerum;
et Dominus mortis evertit imperium. Ille corroso
ac penetrato cadavere post victoriam redit, quia

Salvator noster postquam infernum moriendo momordit,
cum triumphali de sepulcro gloria resurrexit.
Unde morti per prophetam [Apostolum] victor
insultat: « Ubi est, inquit, o mors, victoria
tua? ubi est stimulus tuus? » [(1 Cor. XV.)] Et iterum:
« O mors, cro mors tua; morsus tuus ero,
inferne [(Osee XIII)] . »
CAPUT X. De charadrio.
Charadrium quoque figuram nostri Salvatoris
exprimere non ambigimus, si mirabilem ejus naturam
non sine admiratione pensamus. Est igitur
hoc volatile totum album, nec ulla nigredinis macula
reperitur in plumis. Quisquis autem est in aegritudine
constitutus, per praesentiam hujus volucris

valet absque dubietate colligere utrum se in proximo
convalescere, an imminente mortis articulo
necesse sit interire. Nam si infirmitas est ad mortem,
mox ut agrotum viderit, protinus oculos suos
avertit, eumque ultra non respicit. Et sic indicium
datur, quoniam ex incommoditate concepta languidus
moritur. Alioquin si languidus ille victurus est,
praesto charadrius obtutum suum in ejus ora defigit,
ac intra se omnem illius aegritudinem concipit;
deinde contra solis ardorem impiger evolat, aegroti
valetudinem soli se objiciendo comburit, ac per
aerem volitando dispergit. Mirabile visu! extemplo
se languidus erigit, et defaecatus omni passionum
gravedine convalescit. Quod Redemptori nostro
volucris hujus figura conveniat, luce clarius ratio

manifestat. Instar quippe charadrii candidus est
Christus, quia nulla criminis apparuit macula denigratus.
« Quippe qui peccatum non fecit, nec dolus
inventus est in ore ejus [(I Petr. II; Isai. LIII)] . »
De quo et sponsa dicit in Canticis: « Dilectus meus
candidus et rubicundus [(Cant. V)] . » Virginitate videlicet
et innocentia candidus martyrii sanguine
rubicundus. Qui nimirum ad infirmum Israel populum
pius visitator advenit, 812 sed faciem suam
ab eo (quoniam perfidiae et incredulitatis morbo
moriebatur) avertit: ad gentilem vero populum,
aeque scilicet languidum cum respexit, pietatis in
eum oculos clementer infixit, in semetipsum ejus
aegritudinem transtulit, eumque saluti pristinae reformavit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.