PL 145, col. 773
De bono status religiosi et tropologia variarum animantium (Petrus Damianus), J
« Vere enim, sicut per Isaiam dicitur,
languores nostros ipse tulit, et peccata nostra ipse
portavit. Et nos putavimus eum quasi leprosum,
et percussum a Deo et humiliatum; ipse autem
vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus
est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae
super eum, et livore ejus sanati sumus [(Isai. XIII)] . »
Aegritudinem vero per aerem volitando dispersit,
quia potestates aereas suis viribus debellavit. Ad
ardorem solis ascendit, ac vim languoris exussit,
quoniam ad Patrem rediens, qui est sol justitiae,
mortemque deglutiens, ascendit in altum, captivam
duxit captivitatem, dedit dona hominibus [(Psal. LXVII; Ephes. IV)] .
CAPUT XI. De phoenice.
Sed et phoenix, volatile scilicet, quod in Indiae
vel Arabiae partibus habitat, eumdem Redemptorem
nostrum morte simul ac resurrectione designat.
Ipse enim dicit: « Potestatem habeo ponendi animam
meam, et potestatem habeo iterum sumendi
eam [(Joan. X)] . » Haec igitur avis mox ut quingentos
vitae suae annos impleverit, ligna Libani montis
ingreditur, et per alas utrasque diversis aromatum
odoribus oneratur. Hoc itaque sacerdos civitatis
Heliopoleos quibusdam significationum indiciis deprehendit,
et mox coacervatis sarmentis atque ramusculis
congeriem struit; super quam videlicet
struem phoenix aromatibus onusta descendit, seseque
supposito sarmentorum igne comburit. Alia
vero die sacerdos accedit, ligna quae composuerat
exusta reperit: quorum cineres curiose perscrutans,
invenit vermiculum valde pertenuem, sed eximii
odoris suavitate flagrantem: secundo die rediens,
reperit eum aviculam per plumas et alarum remigia
figurantem: tertio demum die sacerdos adveniens,
videt perfectam et integri status astare phoenicem.
Phoenix itaque alas refertas aromatum suavitate
deposuit; quia Redemptor noster de coelo
cum gemino ad nos utriusque testamenti odore
descendit, dicens: « Non veni legem solvere, sed
implere [(Matth. V)] . Omnis, inquit, Scriba doctus in
regno coelorum, similis est homini patrifamilias,
qui profert de thesauro suo nova et vetera [(Matth.
XIII)] . » Qui nimirum prius reperitur esse vermiculus;
ille profecto qui dicit: « Ego autem sum vermis,
et non homo [(Psal. XXI)] . » Ille, inquam, quem
vermis ille signabat, qui matutinus exsurgens
hederam super caput Jonae positam dente percussit,
et arescere compulit [(Jonae ult.)] . Praecedente quippe
velut matutino sole, Evangelicae gratiae Dominus,
synagogam, ut revera sterilem hederam districtae
sententiae suae dente praecidit, ac marcescentem
prorsus et aridam reddidit. Deinde phoenix plumefacta
et in aerem alarum remigiis armata sustollitur;
quia victor mortis Dominus ad Patris usque 813
confessum conjubilantibus undique supernis
virtutibus elevatur. De quo per Psalmistam dicitur:
« Qui ascendit super cherubim, et volavit: volavit