PL 145, col. 774
De bono status religiosi et tropologia variarum animantium (Petrus Damianus), J
super pennas ventorum [(Psal. XVII)] . » Enim vero et
nobis pro modulo nostro pennae sunt insitae, virtutes
scilicet spirituales, quibus si viriliter utimur, ad coelestia
sublevamur; sin autem ex desidiae torpore
deponimus, necesse est ut in subripientium vitiorum
profunda mergamur.
CAPUT XII. De sarra sive serra.
Hujus rei typum tenet sarra [serra], marina scilicet
bellua quae, cum prolixas habeat pennas, mox
ut viderit navem velificantem, alarum et ipsa praecincta
remigiis, contendit velificare post navem. Sed
vix per quadraginta stadia in hujus certaminis labore
persistens deficit, et sic defessa, alas inter discrimina
marina deponit. Fluctu itaque vorante
compellitur ut ad locum unde remigare coeperat,
iterum relabatur. Navis plane, quae velificat, sanctam
Ecclesiam, vel unamquamque fidelem animam signat.
Quae nimirum ligno crucis evecta, spumantes
fluctivagi mundi procellas evitat, virtutumque remigio
ad portum perpetuae quietis anhelat. Sed hanc
sarra dum persequitur, deficit; quia mollis et dissoluta
quaelibet anima fervide quidem incipit, sed in
labore lassescens ad perfectionis littus, quod subire
decreverat, non pertingit. Sunt enim aliqui, qui dum
alios ire per honestae vitae tramitem cernunt, pio
desiderio provocati post eos iter arripiunt. Sed dum
vel nimii laboris, vel inundantibus cujuslibet adversitatis
fluctibus obruuntur, protinus a labore deficiunt;
et sic ad similitudinem sarrae, unde velificare
coeperant, relabuntur. De quibus utique scriptum
est: « Vae his qui perdiderunt sustinentiam [(Eccli. II)] .
» Et vir sapiens: « Est amicus socius
mensae, et non permanet in die necessitatis [(Eccli.
VI)] . » Sed talibus rectores Ecclesiarum impigra debent
exhortatione succurrere, ac inter ipsa saevientis
procellae discrimina fluctuantes valido praedicationum
brachio roborare, ut eos naufragari pelago
sorbente prohibeant, dum ad perseverantiae robur
inconcussa constantiae radice confirmant.
CAPUT XIII. De echino.
Quod echinus etiam, brevis videlicet pisciculus,
innuit, qui naves ingentes plenis currentes velis immobiliter
sistit. Mirum certe quomodo piscis perexiguus
corpore,
tam enormem carabi molem valeat
inconcusse compescere, ut tanquam fixa radicibus
videatur haerere. Echinus ergo figit in fluctibus navem;
rector Ecclesiae non confirmet animas tentationum
inundationibus fluctuantes? Sicut illi, qui
dudum vestigiis in pelago titubantibus, coeperat
mergi, sed ereptoris meruit dextera sustentari, dictum
est: « Et tu aliquando conversus confirma
fratres tuos [(Luc. XXII)] . » Ergo praesules 814 animarum
solerter invigilent, ne quos de casibus saeculi
semel eripiunt, rursus eos raptor invadat, rursus ad
vomitum redire compellat.
CAPUT XIV. De tigride, et quid mystice per eam intelligendum.