PL 145, col. 874

De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne

servitutis officia ita apud eos provide distinguuntur
atque pia ex industria protelantur, ut nec longioris
diei aliquod spatium a divino vacare possit officio;
ita enim in ecclesiasticis atteruntur officiis ut vix
claustrensi et honesta locutione, nisi signis, possit
alter alteri aliquid intimare; quae quidem ita cauta
et necessaria omnibus in locis facta deprehenduntur
ut nullius levitatis, nullius reprehensionis valeant
macula denotari. De ciborum vero vel vestium
aequalitate, de pia infirmorum compassione atque
omnium causarum congrua distributione scribere
supersedeo, cum nec ipse abbas vel sospitate vigens,
vel infirmitate gravatus, aliquam sibi cameram vel
aliud quid praecipuum consuetus sit vindicare.
13.
O nobilis et Israelitica Christi familia, quae

degenerem Aegypti deserens servitutem, et mare
Rubrum submersis hostibus incolumis pertransivit,
et superbam Jericho, Domini circumferens arcam,
devicit! Importunum quoque Nabuzardan, intestinum
scilicet hostem ratione moderantiae stravit, et
petulantem Holophernum quasi nova Judith funditus
jugulavit. Nunc cunctis regibus superatis, hostibus
quasi quadam repromissionis terra utitur, de qua ad
veram lacte et melle manantem operibus currere
festinat. Est quoque illius loci larga pauperum eleemosyna,
hospitum et adventantium summa diligentia;
nullus enim pauper famelicus vel immunis
inde recedit; nullus supervenientium insalutatus
suscipitur, vel inhonoratus abire permittitur. Sed
hujus sanctae operationis fluvius ex illo fonte profluit,

quem in sacro pectore abbatis Spiritus sancti gratia
propinavit. Ex illo enim purissimo fonte hauriunt
quod sic abundanter fluunt, et in illius operis et exhortationis
bibliotheca legunt qualiter monastice
vivant, qualiter divinae operationis ordinem custodiant.
Est enim sua humilitate amabilis, moribus
cunctis tractabilis et serena sui vultus proceritate
omnibus notabilis. Quem Deus omnipotens ita suo
timore subditum, et amore fervidum, et virtutum
floribus voluit esse conspicuum, ut illius Ecclesiae
pastorale ipsi committeret officium. Dicerem etiam
adhuc de extrariae et saecularis rei hujus loci abundantia,
sine qua praesens vita minime quempiam
transire patitur, quomodo cunctae lapideae officinae
monastico dispositae sunt ordine; quomodo ecclesia

maxima et arcuata, plurimis munita altaribus, sanctorum
reliquiis non modice condita, thesauro plurimo
et diverso ditissima; quomodo claustrum ingens
et ipsa sui pulchritudine ad inhabitandum se
quasi monachos invitare videtur, quomodo sufficiens
est dormitorium, et prae continuo trium lucernarum
lumine aliquid unquam nocivum in eo peragi quasi
ab eo prohibetur; quomodo refectorium nulla superstitione
depictum, sed sancta extremitate constructum,
largum reficientibus fratribus praebet consessum;
quomodo per cunctas officinas ubicunque
aqua necessaria quaeritur, per occultos meatus statim
mirabiliter sponte diffluit. Haec et alia de praedicto
monasterio dicerem, sed quia Lemovicensem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.