PL 145, col. 875
De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne
laborem hujus descriptionis stylus exarare festinat,
laboris intuitu talia scribere devitat.
DE LEMOVICENSI LABORE.
14.
In Lemovicensi namque civitate celebre, devotissimum
atque ditissimum in honore sancti Martialis
quoddam est monasterium, quod Cluniacensis
abbas noviter acquisierat; sed quia illius loci monachi
sibi non obtemperabant, maxima in eo tunc
temporis discordia versabatur. Hujus namque acquisitionis
intuitu, et ejusdem abbatis odio, prout erant
saeculares monachi, a monasterio recedentes, per
ejus cellulas hospitari coeperunt, et monasterium
hostiliter impugnabant et monachorum, quos ibi de
Cluniaco posuerat, sanguinem sitiebant. Ad tantam
quoque vesanae mentis audaciam monachi ipsi proruperant,
ut burgum, in quo monasterium est, concremarent,
et cuncta, quae circa monasterium fuerant,
ignibus devastarent, et nisi Romana auctoritas
interveniret et ex apostolica sede reverenda sibi
persona succurreret, videbatur locus pessumdari.
Quid super hoc negotio abbas faceret ignorabat, quo
se verteret nesciebat, hujus itineris pondus nobis
suggerere verecundans timebat, causam perfici aliter
posse minime sperabat. Tandem erupit in vocem
quod scatebat in mente, et quo ille doluerat ut medicaretur
oravit. Hoc ipse abbas rogabat, hoc tota
congregatio precibus flagitabat.
15.
Tunc noster Ostiensis episcopus hunc sibi laborem
superimponere paululum haesitavit et vix
posse perficere credidit. Sed quia pro salute ejus
monasterii venerat, citius acquievit, et in suis membris
circumquaque positis ipsi auxiliari disposuit.
Sed ante ipsius profectionis initium, cunctis cum
fratribus in capitulo residens, peracto sermone, totus
in terra prosternitur, et ut sibi auxiliarentur,
multis requisivit precibus, gyrovagum, sarabaitam
et, ut consueverat, se miserum monachum
clamitabat. Inter haec tanta ipsi coelitus lacrymarum
tribuitur copia, quod omnes a fundo cordis longa
traxere suspiria, et unusquisque sibimet displicens
sic proclamabat: O bone Jesu, si homo iste, quem
ultra homines credimus, sic ubertim lacrymans timet,
quid nos faciemus aridi et ad ejus comparationem
virtutibus alieni? Nam sicut abbas, me astante,
postmodum retulit, multum istae lacrymae omnibus
profuerunt, audientium melioraverunt animos et
mentes prospectantium solidaverunt. Tunc abbas
communi fratrum consilio statuit ut abhinc pro ejus
amore semper unus pauper pasceretur et vestiretur,
et unus semper pro eo psalmus in communi cantaretur;
et, denuntiato sibi ejus obitu, semper in suo
anniversario solemnem in conventu missam celebrare,
festivam corporum refectionem fratribus praeparare,
et quidquid a mensa remanserit, pro ejus
animae salute pauperibus statuit erogare. Sic
omnium fratrum societate muniti et pacis osculo
confirmati, ad sanctum devenimus Martialem. Interea