PL 145, col. 89

Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe · Actus Mediolani de privilegio Romanae ecclesiae (Petrus Damianus), J. P. Migne

aurea super mitram ejus, expressa signo sanctitatis [(Eccli. XLV)] .
» Nam cum sacerdotibus aliis
uti cydari, seu mitra concessum esset: lamina tamen
aurea, ut dicebam, ornari caput, summi tantum
pontificis erat peculiare: quod mitrae ornamentum
cum tribus aureis coronis intexeretur, corona etiam
in sacris Litteris jure merito appellatur. Caeterum
cum omnia fere Veteris Legis Pontificum ornamenta
una cum summo sacerdotio, in Ecclesiam
Romanam jure optimo translata fuerint, illud etiam
scitu dignum videtur, quod Bonifacius ejusdem
Ecclesiae pont. max. (praeter salutarem Jubilaei,
sacramque institutionem centesimo quoque anno
celebrandam) hujusmodi etiam tiaram, quam regnum

Domino HILDEBRANDO venerabili archidiacono,
PETRUS peccator monachus, sincerissimae devotionis
affectum.
Privilegium Romanae Ecclesiae quantas habeat vires
ad servandam canonicae aequitatis et justitiae
regulam, quantumque vigorem ad disponendam
ecclesiastici status contineat disciplinam, solus ille
dilucide comprehendit, qui ecclesiasticis consuevit
insudare negotiis. Quod utique privilegium, qui
inexpertus est, parvipendit, exercitatus amplectitur.
Quia sicut arma non curat, qui certamen ignorat;
sic e diverso telis inhianter accingitur, qui ad reportandos
ex more victoriarum titulos animatur. Armis
autem privilegium Romanae Ecclesiae non incongrue
comparaverim, quia dum haec una per cathedram

beati Petri totius Christianae religionis caput effecta,
cunctis in orbe terrarum principetur Ecclesiis, velut
dux ante aciem fidelium cuneis fulta, ac specialis
praerogativae auctoritate munita, et Evangelico mucrone
veritati resistentium cervices obtruncat, et ad
invictissime dimicandum totam Christi militiam in
unius charitatis, ac fidei unanimitate conspirat. Hoc
tu subtiliter, ut et alia multa perpendens, frequenter
a me charitate, quae superat omnia, postulasti; ut
Romanorum pontificum decreta, vel gesta percurrens,
quidquid apostolicae sedis auctoritati specialiter
competere videretur, hinc inde curiosus exscerperem,
atque in parvi voluminis unionem novae
compilationis arte conflarem. Hanc itaque tuae petitionis
instantiam cum ego negligens floccipenderem,

magisque superstitioni quam necessitati obnoxiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.