PL 146, col. 1377

Epistolae et diplomata (Alexander II), J. P. Migne

onerosa conversatio fuerit, ipse potius cum suo detrimento
discedat, quam alios inquiret.
Haec igitur omnia, quae hujus praecepti decretique
nostri pagina continet, tam eidem abbati quam cunctis
in eo in quo est, ordine locoque successuris, in
perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum,
sacerdotum atque quarumlibet personarum,
hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra
eam venire tentaverit, vel de ecclesia Sanctae
Mariae cum omnibus appendiciis, pertinentibus ad
ipsam ecclesiam, quae est in castro Sancti Brictii,
quam Robertus dominus ipsius castri ipsi monasterio
contulit, aliquid abstulerit, potestatis honorisque
sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere
de perpetrata iniquitate agnoscat. Et nisi illa,

quae ab illo sunt male ablata, restituerit, et digna
satisfactione acta emendaverit, sub anathematis interdictione
fiat; atque in aeterno examine districtae
ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa
servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus
et hic fructum bonae actionis recipiant, et
apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Datum Lucae VII Idus Novembris per manus Petri,
sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, anno XI pontif.
domni Alexandri papae, indictione decima.
XCI. Litterae Alexandri II papae in gratiam Ecclesiae Cabilonensis, quas Roclenus episcopus ab aliis postea curavit episcopis subscribi et confirmari. [(Anno 1072.)] [ Gall. Christ., tom. IV, Instr., pag. 229.]

ALEXANDER, Christi Domini favente gratia, Romanae
sedis episcopus, reverendo caeteri totius cleri
Cabilonicae urbis secus morem ecclesiasticae institutionis
constituto sub tutela matris Ecclesiae beati
Vincentii levitae et martyris, prosperari feliciter
munimine totius salutis, ac pollere perpetuo continua
defensione apostolicae benedictionis.
Quamvis quidem bene et specialiter summo conveniat
moderamini sacrosanctae et apostolicae sedis
Romanae, omnibus Christiana pollentibus religione
opem sui juvaminis pro sui necessitate fideli expetentibus
devotione, paterno totius pietatis affectu, ac

clementissima semper compati ac misereri subventione,
maxime tamen qui de rebus ecclesiastici juris
insigne apostolici praesidii juvamen ac placidam
suae serenitatis audientiam rite videntur consultare,
illos oportet faciliori suae tranquillae miserationis
respectu de his, quae fideliter et canonice expetant
prius clementer exaudiri debere, post vero ne
ulterius fieri valeant irrita, inviolabili auctoritatis
apostolicae privilegio corroborari perpetuali confirmatione.
Porro tam reverendam ac penitus intemeratam
a primordio Christianae religionis auctoritatem
sedis apostolicae, nostro quoque in tempore
omnino iuviolabiliter percupientes stabilire, patefieri
volumus cunctis reverendis confratribus ac

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.