PL 146, col. 31
De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone
videtur ineptum et inordinatum. Cum ergo
sciat et possit omnia, quare non adjuvat te in tribulatione
tua, qui pro ejus amore reliquisti et prius
saeculum et jam diu inaestimabilem sustines cruciatum?
Quae rogo ista erit ratio districtionis, quae ad
se jugiter clamantes omnibus cruciat modis? Fac
quod facturus eris; depone supervacuas preces et
luctus, quia ille in hac severitate, in qua hactenus
erat, amodo etiam perseverat. Nam nimis stultum
est ea precibus attentare, quae te scias non posse impetrare.
Verumtamen noli timere, quia nunquam
unius potentis injustitia omnes permittit perdere.
Quomodo enim posset fieri ut homo quisquam mereretur
semper affligi? vel quis mortalium sine peccato
valet esse ab initio usque ad finem vitae? aut
parvuli innocentia qualiter acquiri potest in senecta?
sicut Christus docet: Nisi, inquiens, conversi fueritis
et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum
coelorum. Nunquid et hoc te non movet quod
Ezechiel propheta comminatur dicens: Anima quae
peccaverit, ipsa morietur? Si enim omnis qui peccat
morietur, profecto nullus homo salvus erit, quia
nemo absque peccato inveniri potest. Nonne similiter
et illam mirabilem sententiam, quam paulo post
idem propheta dicit, tua mens attendit? Ait ergo: Si
averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem,
omnes justitiae ejus erunt in oblivionem. Hinc est
quod ille Judas proditor Domini, cum hoc unum
traditionis crimen admisisset, post multimoda justitiae
opera damnatus est. Attende adhuc et alia duo
maxima hujus rationis exempla, in quibus probari
et definiri potest omnis nostra sententia. Legitur
enim in Exodi libro, quia dixerit Dominus ad Moysen: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem
mihi placuerit;
rursumque in Evangelio scriptum est,
quia volens quidam discipulus ejus fieri, ac dicens: Sequar te quocunque ieris,
repulsus est ab eodem Domino
dicente: Vulpes foveas habent, et volucres coeli
nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput
suum reclinet. O indiscreta severitas! o miseranda
aequitas! quae tantummodo voluntatis suae arbitrium
sequitur, et ad se confugientes suscipere dedignatur.
Intolerabilis certe talis est disciplina nullique merito
placitura. Hujusmodi quoque delusiones diu
perturbaverunt cogitationes meas, in quibus satis
probari valet quantis periculis mens mea subjaceret.
Ad easdem delusiones videtur pertinere quod subsequenter
volo referre. Saepe namque contigit ut
quia matutinis horis ad signum primum, sicut regula
sancta docet, volui exsurgere, phantasmatico
aliquo signo longe ante tempus surgendi excitatus,
ad oratorium venirem festinus. Hoc etiam tandiu
credidi opus esse divinum, quousque ex tempestivi
soporis impedimento coactum me sentirem ad
intempestivum. Patiebar et hoc per aliquot annos
in nocturnis horis, ut licet admodum sanus in
lectulo dormiens jacerem, cum ad matutinas laudes
surgere deberem, quasi compede quodam membrorum