PL 146, col. 32

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

omnium constringerer debilitate: sicque
ad ecclesiam nutanti et difficillimo gressu pervenirem.
Proferenda est adhuc tentatio et delusio una,
quam tanto difficilius intimare queo, quanto minus
unquam aliquid hujusmodi legebam aut audiebam
ab ullo. Postquam enim suprascriptis et aliis multis
tentationibus (quarum quasdam minime in memoria
habeo, quasdam vero, ne legentibus sim taedio,
hic proferre nolo,) sum impulsus, sed per Dei gratiam
a fide et spe coelestis auxilii nequaquam
evulsus, tunc impugnatione tali diutius torqueri me
sentiebam, per quam et de Scripturae sacrae scientia
et ipsius Dei essentia prorsus dubitare compellebar.
In aliarum quidem tentationum discrimine aliquid

refrigerii intervallum, aliquid spei praestabatur refugium;
in istis vero per horas continuas omnis
fere solatii privabar cognitione. In aliis per sacrae
documenta Scripturae aliquatenus roboratus, contra
illata mortis jacula fidei speique armis decertavi;
in ista autem omni dubitatione et mentis caecitate
circumseptus, si aut ulla in Scripturis sacris veritas
sit ac profectus, aut si Deus omnipotens constet
prorsus dubitavi. In aliis, inquam, tolerabilis aliquo
modo et temperata fuit impugnationis causa; in ista
autem talis erumpebat violentia ut non solum spirituales,
sed etiam corporales mei sensus vigore solito
destituerentur. Videbatur enim mihi interdum,
ut quasi obvelato visu et auditu nil juxta vires solitas
videre aut audire possem. Interim ego quasi

cujusdam mecum colloquentis et ore etiam apposito
verba meis auribus susurrando immittentis audirem
dicentisque: Cur labore casso tandiu fatigaris? ubi
est illa spes tua quam usque modo retinebas in Scriptura?
Nonne, omnium mortalium stultissime, casibus
propriis poteris probare, quia et Scripturarum
testificatio, et totius creaturae imaginatio absque
ratione constat et sine rectore? nunquid experimento
non cognoscis quia aliud librorum relatio
divinorum et aliud vita moresque probantur esse
hominum? Putasne tot millia hominum errare, qui,
ut ipse quoque hactenus cernebas, nec observare
seu nec suscipere curant documenta librorum? Cumque
super his moestus in corde tractarem saepius,
quasi interrogando et objiciendo: Si ita est, inquiens,

cur tanta convenientia est in omnibus fere Scripturis
divinitus inspiratis, ut ratione pari et de conditore
Deo et de mandatorum ipsius observantia enarrent?
Visum est hujusmodi verba iterum quasi
respondendo mihi inspirari: Ideo utique, o insensate,
Scriptura in qua confidis de Dei persona et de
religione multiplici verba profert quomodo homines
illi qui Scripturae ejusdem auctores olim exstiterunt,
eodem modo quo etiam in tempore praesenti vivunt,
ipsi tunc vixerunt. Modus autem vivendi in tempore
praesenti, sicut tu quoque scis, constat talis, ut honeste
quidem et religiose satis homines loquantur,
aliter vero longe sint actus eorum, sicut scilicet
expedit et fragilitas humana permittit. Nonne ergo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.