PL 146, col. 33

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

haec ita esse quotidie potes probare? Unde putes et
auctores scripturarum antiquarum religiosa quidem
honestaque dicta composuisse, sed non secundum
eorumdem dictorum qualitatem vixisse. Igitur secundum
talem modum omnes legis divinae libros
intellige conscriptos, ut videlicet religiositatis et
virtutis superficiem quamdam exterius habeant,
interius vero rationem aliam et intellectum exquirant.
Sicut in plurimis maximeque in divinis codicibus
facile reperiuntur sententiae, aliam in littera,
aliam in intelligentia rationem retinentes. Haec autem
omnia ita esse uno Pauli testimonio approbo: Littera enim,
inquit, occidit, spiritus autem, id est
sensus, vivificat. Nonne satis aperte per haec Apostoli
verba doceris quia, si librorum dicta sequeris,

maxima pericula patieris? Idem quoque de Dei essentia
intelligendum est. Alioquin si aliqua persona
aut virtus Dei omnipotentis esset, nequaquam tanta
confusio atque diversitas in rebus cunctis appareret.
Sed neque tibi discrimina tanta contingerent,
talisque dubitatio, quam modo pateris, minime immineret.
Cumque hujusmodi delusionibus plusquam credibile
sit impugnarer, et propter inauditam ipsius
impugnationis qualitatem ulli fratrum aperte indicare
vererer (nullum enim talia posse credere aut
audire arbitrabar); tunc solo prostratus, et prae
amaritudine suspiria longa trahens et vires animi
colligens, emisi talem labiis et pectore vocem: O si
quis es, Omnipotens, et si sis undique praesens,

sicut et in libris legi saepissime multis, jam precor
ostende quis sis et quid possis, eripiens citius me
a periculis imminentibus; nam sufferre magis nequeo
discrimina tanta. Nulla dehinc mora: et ablata
est per Dei gratiam non solum omnis illa dubitationis
supradictae nebula, sed etiam scientiae lux tanta
in corde meo emicuit ut et nunquam postmodum
tales dubitationis mortiferae tenebras sustinerem,
et ea quae minus antea cognovi intelligere coepissem.
Cujus etiam intelligentiae gratia in tantum per
idem tempus mihi augebatur, ut non eam facile
possem occultare. Instinctu enim quodam ineffabili
et fervore insolito succensus, aliquam laudis divinae
operam pro gratia collata assumere incitabar. Cumque
eamdem intelligentiae gratiam nec prorsus tacere

nec convenienti ratione possem perhibere,
tractare coepi, quia forsitan dictando et scribendo
fervor insitus liceret proferri. Hoc itaque modo
occasionem scribendi sumens, et ea quae superius
de illusione diabolica proferebam, et quae adhuc proferre
volo, de divinae inspirationis colloquio scripsi,
ita incipiens.
Quoniam igitur delusiones diabolicas peccatorum
meorum causa exortas atque contra me suscitatas
aliquantulum protuli, consequens profecto et rationabile
videtur, ut etiam divinae inspirationis modos,
quibus mens mea ad repugnandum instruebatur,
scribendo aperiam, ne forte aliquis delusiones easdem
hic tantummodo scriptas, et non protinus coelestis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.