PL 146, col. 39

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

fraudis astutia? Hostis namque tanti insidias
nullatenus vales evadere, nisi firmiter credas quia
nihil impossibile est apud Deum, et quoniam salvat
omnes sperantes in eum.
Huic vero fidei licet tenacissima diaboli invidia te
impediat inhaerere, suggerens videlicet cordi tuo obtinendae
remissionis aut salutis difficultatem nec non
judicii divini auctoritatem; tu tamen supradicta sacrae
Scripturae documenta ac pietatis divinae experimenta
sub tenaci memoria repone; et procul dubio
ab omni diabolica liberaberis delusione. Diabolus
enim nullo modo magis convincitur et confunditur,
quam cum ei a fidelibus Scriptura sacra objicitur,
quod etiam ex Jesu Christi testimonio manifestissime
comprobatur. Nam quamvis sibimet maxima verborum

scientia inesset, tentatori tamen cum nullis aliis,
nisi quae ex sacra pagina protulit, respondere voluit
dicens: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum
tuum.
Inter haec vero scire te convenit, quoniam pro
causis variis tentationes diaboli perferre proderit.
Primo ut illius inaestimabilis malitia et versutia detegatur:
deinde ut uniuscujusque hominis tentati
fragilitas et constantia agnoscatur, ac per hoc fragilis
quidem et lapsus cum conversus fuerit, aliis in
tentatione et fragilitate quacunque adhuc positis
condolere compatique sciat, sicut de beato Petro legitur,
quia idcirco in peccatum fragilitate propria
urgente cecidit, ut aliis peccantibus misereri didicisset.
Constans autem, et perfectus ideo in tentatione

probatur, ut adhuc stantibus in exemplum,
et cadentibus in venerationem assumatur, sicut et
beati Job perfectio atque constantia cunctis est imitanda
nec non veneranda. Ille enim ita pro Domino,
et propriae carnis ulcera gravissima, et filiorum invisam
mortem universaeque substantiae perditionem
sustinuit, uxoris quoque convicta, nec non amicorum
opprobria invectionesque plurimas contempsit,
ut in nullo Deum offenderet, sicut de eo Scriptura
commemorat dicens: In omnibus his non peccavit
labiis suis, neque stultum aliquid contra Deum locutus
est. Nonne ergo utilis exstitit tanta beati Job
tentatio, in qua et ipsius constantia, et diversa Satanae
reserata est malitia? Eadem utilitatis causa, eadem
pietatis cura semper fuit, et semper erit Deo super

omnes quos tentari permittit, quamvis vos homines,
efficiente diaboli invidia infidelitate et desperatione
obcaecati, inutilia et impia de Deo arbitremini.
Relinque igitur varium opinionis errorem, et ad
susceptam monasticae religionis fide moribusque congruis
temet praepara professionem. Arbitraris namque
interdum eamdem professionem te frustra assecutum
esse, pro eo scilicet quia hanc et sine consilio
omnium affinium parentumque tuorum, et absque
consideratione fragilis ac lubricae aetatis immaturaeque
ad tantum studium aggressus fueris. Sed quam facile
dubitationem talem evadere valeas oportet ut attendas.
Et primo quidem de consilio, dehinc de caeteris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.