PL 146, col. 40

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

aliquo promere cupio. Consilium namque in bono
et in malo potest fieri; sed cum fit in bono, hoc
est propter utilitatem animae seu corporis, omnimodo
amplectandum est: ubi vero in malo, hoc
est propter carnalia solummodo vota implenda, aut
commoda hujus vitae noxia acquirenda, non solum
fugiendum, sed etiam detestandum est. Unde Psalmista
utriusque qualitate insinuans postquam dixit: Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem
cogitationes populorum, et reprobat consilia principum,
statim subjunxit dicens: Consilium autem Domini
manet in aeternum. Item de bono in Parabolis
Salomonis Sapientia fatur: Ego habito in consilio.
Rursum in eodem Salomonis libro de consilii boni
qualitate dicitur: Audi consilium et suscipe disciplinam.

Cum enim praemittitur: Audi consilium, ac
mox subjungitur, et suscipe disciplinam, patet profecto,
quia hoc est verum rectumque consilium,
suscipere disciplinam. Sed ut vulgari etiam more de
consilii qualitate disputemus, nunquid tu semper
amicorum aut parentum consilia quaesiisti, quando
aliqua flagitia perpetrare voluisti? Veritusne ergo
es tunc ideo Deum offendere, quia talia sine consilio
solebas facere? Ecce vides quam superfluum sit te
ex hoc arbitrari Deum offendisse, quod sine consilio
amicorum utilitatem tractares animae: quandoquidem
pro explenda carnis nugacitate nullum
consilium requirens, minus offendere putasti. Quod
autem propterea animo saepius nutanti incedis,
quia in fervore juvenili immaturaque adhuc aetate

positus, tam difficilem monasticae vitae religionem,
quasi inconsiderata laboris tanti difficultate assumpsisti;
scias procul dubio nihil aliud esse nisi
causam illusionis diabolicae; quia sicut expedit
omnibus ad me conversis, et ut tu quoque rogasti,
diabolus juste permittitur te tentando fatigare, siquidem
tam in juvenili quam in provectiore aetate
debere et posse ad viam meliorem converti, testantur
et exempla multorum et librorum scripta sacrorum.
Dicit enim Ecclesiastes: Memento Creatoris tui in
diebus juventutis tuae. Item in libro Jesu filii Sirach
legitur: Non tardes converti ad Dominum, et ne
differas de die in diem. In eodem quoque libro scriptum
invenitur: Quae in juventute tua non congregasti,
quomodo invenies ea in senectute tua? Hinc et

propheta dicit: Puer aut propheta centum annorum
maledictus erit.
Ad haec etiam rogo, cui validior et praestantior
aetas magis congruit servire? Deo, an diabolo?
nunquid priusquam vires defecerint corporis, nullus
homo viam debet arripere perfectionis? Est et
alia causa super molestia passionum tuarum tractanda,
quam decet ut mente perpendas intima. Nam
quanto majoribus beneficiis ditatus, et longiori patientia
hactenus a me es supportatus, tanto difficiliorem
conversionis viam sustinere debes. Scio namque
in juventute difficillimam esse cujuslibet conversionem.
Sed et te convenit scire quam difficile, quam
laboriosum mihi quodam modo erat per illorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.