PL 146, col. 44

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

passi sunt discrimina, quanto non jam praesentia
ulla, sed tantummodo futura et aeterna desiderabant
praemia. Illi namque qui ante legem aut sub lege
religiose vixerunt, licet justi sanctique essent,
magis tamen ab aliis quam a semetipsis illatas tribulationes
sustinuerunt; isti autem quibus exortus
est verus justitiae Sol, id est Christus, qui dixit: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et
tollat crucem suam et sequatur me;
et iterum: Qui
amat animam suam, perdet eam; hujusmodi rudimentis
incitati semetipsos offerebant tortoribus; et
si tortor alius defuisset, sese cum vitiis et concupiscentiis
semper crucifigebant. Ideoque non facile
terrenam sortiti sunt dignitatem, sed jugiter intendebant
ad spiritualem: ut videlicet ipsi semet contra

diabolicas tentationes fortiter munirent, aliosque
exemplis suis erudirent. Verumtamen priusquam
passionum propriarum victoria et pace fruerentur,
aut aliquibus regendis praeponerentur, plurima pertulerunt
pericula, multa transierunt tempora. Quidam
etiam in spirituali dignitate jam constituti,
praeter afflictiones spontaneas, aegritudinis aut persecutionis
variae flagella ob humilitatis custodiam a
me transmissa, usque ad finem vitae praesentis sunt
passi. Quamvis ergo hujusmodi viros innumerabiles,
ut supradictum est, in Testamento Novo possis
invenire, aliquos tamen exempli gratia nominare
volo ut, cum hos in testimonium sumpsero, facilius
agnoscas qualitatem caeterorum. In primis itaque
apostolos Domini Jesu Christi attende quid laboraverint,

quid pertulerint antequam aliquem laboris
sui fructum, antequam sublimitatis percipiendae
gradum, non dico in futura, sed in praesenti tantum
vita, ubi Ecclesiae universae praeferendi erant, possederint.
Dicit enim, ut evangelica verba testantur,
ipse primus apostolorum Simon Petrus ad Jesum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid
ergo erit nobis?
Quid autem in his verbis, ubi beatus
Petrus se suosque coapostolos omnia reliquisse
dicit, intelligendum putas, nisi (quod maximae difficultatis
est) parentes, propinquos, dulcia matrimonii
ura, filios, praedia, domos, postremo voluntatem
propriam omniaque carnis desideria? Quam ob rem
licet apostoli, relictis omnibus suis, Dominum Jesum
comitarentur jugiter et mente fideli, manifestum est

tamen eosdem pro rerum suarum dimissione, nec
non pro humanae fragilitatis occasione diutius a diabolo
tentari et fatigari, maxime cum et ipse Dominus
tentationes ejus voluerit pati. Unde ad eosdem
apostolos dicit: Vos estis qui permansistis mecum in
tentationibus meis. Praeterea tribulatione premebantur
maxima, cum ipsum Dominum, in quo omnem
spem suam ponebant, comprehendi ab hominibus
pessimis, et flagellari morteque turpissima
condemnari videbant. Huic autem tribulatione successit
et altera, quia scilicet propter inusitatam sibique
invisam tanti Magistri passionem, licet argumentis
multis patefactam, vix ejus credebant resurrectionem.
Inter haec quoque nihilominus persecutione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.