PL 146, col. 45
De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone
ac metu Judaeorum afficiebantur. Tantis igitur
tribulationibus apostoli sunt afflicti nec non probati,
priusquam in illo quo ponendi erant totius Ecclesiae
fundamento collocarentur, priusquam ullum laboris
sui fructum aut potestatem in animabus lucrandis
meruissent adipisci.
Sed his generaliter de apostolis omnibus prolatis,
nunc libet de aliquo illorum caeterorumque Patrum
specialiter, exempli gratia, mentionem facere, quid
uniuscujusque eorum tribulationis et angustiae ante
aut post perceptam spiritualis gratiae sublimitatem
pertulerit; ut cum tam praecipuos Patres innumeris
tribulationibus afflictos agnoveris, insolitam magis
gratiam quam molestiam ullius tentationis hactenus
esse tibi collatam probare possis. Attende ergo
ad sanctum Paulum et considera quot perpessus
fuerit genera persecutionum. Nam sicut in libro
Actuum apostolorum et in ipsius Epistolis valet
agnosci, postquam Christo Jesu vocante ad conversionem
venit, nunquam fere sine adversantium persequentiumque
periculis exstitit. Ejus quoque collegam
in persecutionum duntaxat numerositate Athanasium
Alexandrinae Ecclesiae praesulem accipe, qui,
sicut in Historia ecclesiastica legitur, mox post
susceptam praesulatus dignitatem, pro catholicae
fidei defensione laborans immensis haereticorum
persequentium insidiis pene usque ad vitae suae
finem afficiebatur. Sic quippe de eo sacra Scriptura
refert: Hujus, inquit, tanti in Ecclesia pro fidei integritate
agones fuerunt ut etiam de hoc dictum esse
videatur, quod scriptum est: Ego enim ostendam ei
quanta oporteat eum pati pro nomine meo. In hujus
namque persecutionem universus conjuravit orbis,
et commoti sunt principes terrae, gentes, regna,
exercitus convenerunt adversus eum. Ille autem
divinum illud conferebat eloquium dicens: Si consistant
adversum me castra, non timebit cor meum;
si exsurgat praelium, in hoc ego sperabo.
Isti igitur duo viri in exemplum humanae persecutionis
sufficiant tibi, ut non solum nihil insolitum,
nihil inauditum te aliquando ab homine quoquam
pertulisse arbitreris, sed nec particulam minimam
earum persecutionum quas alii pertulerunt te
passum esse noveris. Tu enim pro eo quod aliquantulum
adversitatis et persecutionis prius in saeculo
constitutus pertulisti, et nunc in monasterio positus
parvissimis tentationum stimulis, quibus etiam
Christianus omnis probandus erit, fatigaris; majoribus
quam alii persecutionum tentationumque periculis
afflictum te frequenter arbitraris; sed haec
longe aliter quam tibi videantur invenies, si veritatem
consideres. Nam quod in persecutionibus
violentia humana illatis nil simile aliis pluribus
pertuleris, jam satis demonstratum est exemplis.
Deinde vero oportet considerare quantum aliis in
afflictione carnis et in omni contemptu vitae hujus
sponte laborantibus succumbas. Attende itaque in
duos venerandos Patres et spiritualis vitae doctores,
sanctum videlicet Antonium ac beatum Benedictum,