PL 146, col. 46

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

quorum tanto facilius potes reeordari, quanto magis
ex lectione assidua tibi sunt noti. Illorum ergo vitam
legens, cito potes cognoscere quantam uterque
pertulerit afflictionem pro Dei amore, quam devote,
inprimis cum adhuc juvenilis essent aetatis, mundana
reliquerunt omnia; quantas deinde diaboli
sustinuerint insidias et tentamenta. Unus namque
eorum, id est beatus Antonius, a quo etiam omnis
fere exorta est eremitarum et coenobitarum institutio,
tanta conversationis sanctitate pollere coepit, ut
ex hoc antiquus hostis invidiae facibus omnimodis
accensus non solum spiritualibus et invisibilibus
eum impugnaret insidiis, verum etiam corporalibus
atque apertis afficeret plagis. Sed et alter nihilominus
Dei gratia repletus, maxima sanctitatis

suae monimenta tam scriptis quam moribus reliquit.
Quid multa? Quidquid afflictionis, quidquid
constat laboris in vigiliis et in jejuniis, aut
in solitudinis horrore, et in pretiosi vestimenti abjectione,
seu in desideriorum carnalium devincenda
passione, aut in omnigenis invidiae diabolicae dolis
superandis, eosdem invenies diu tolerasse, antequam
ad arcem perfectionis qua plurimis praeferendi
erant, pervenirent.
Haec igitur, quaeso, diligenter adverte, et tantas
Patrum praenominatorum afflictiones ad tuas, quas
tu interdum insolitas arbitraris, confer tribulationes:
et tunc procul dubio cognosces quia parvi
sunt quos modo aut unquam pertulisti dolores,
quantumvis iidem Patres nullatenus, sicut tu, pro

eriminum capitalium poenitentia mererentur affligi.
Praeterea tibi in aetate primaeva multo majora quam
illis humani solatii adjumenta; multoque plura
quam illis impensa sunt a me exterioris hominis solatia:
quibus jure incitatus, fide atque devotione
magna properare debuisses ad obtinendam interioris
hominis puritatem, quae non nisi per magnam carnis
acquiritur afflictionem. Si enim illi beneficiis parvis
adjuti ita sunt inflammati, ut labores maximos pro
consequenda vitae spiritalis puritate sustinerent, cur
tibi, qui parvus adhuc dona adeptus es ingentia,
videtur grave tribulationem saltem aliquam pro puritate
eadem tolerare? Dic, rogo, quis tibi videris,
ut nec pro subsidiis praesentibus, nec pro futura et
perenni mercede molestiam ullam perferre velis?

Quid ergo olim, cum in schola positus esses, pro
capacitate magna discendi laborasti? Quod deinde
in saeculari vita positus habuisti studium, ut ejus inanem
noxiumque evaderes luxum? Quid etiam nunc
cum ad monasterium venires, jejunando, vigilando,
orando, seu in qualicunque disciplina regulari insistendo
plus aliis laboras, ut et pro praeteritis criminibus
consequaris veniam, et de futuris habeas
cautelam? Denique qui praeterita rite emendare, et
futura mala cupit devitare, necesse est ut in vigiliis,
jejuniis et orationibus nec non in aliis bonis operibus
carnem studeat edomare. Sed tamen quantum
conversionis novitas et laboris tui permittit exiguitas,
curam assiduam tibi inesse pro his omnibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.