PL 146, col. 47

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

assequendis non denego. Unde et ego eadem pietatis
meae beneficia, quae hactenus tibimet exhibui,
amodo non auferam a te; tu tantum viriliter
age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum [(Psal. XXVI, 14)]
.
Adhuc restat afflictio et tentatio una, id est passio
concupiscentiae carnalis diuturna, in qua quia te
specialiter vexatum esse credis, ideoque in hac assumenda
sunt aliquorum Patrum exempla ut in caeteris.
Sed hoc in primis pensandum est quia is qui
nunquam, et qui saepius carnis corruptionem expertus
est, nulla possunt colluctatione coaequari. Quamvis
enim uterque impugnatione gravi affligatur, is tamen
qui hujusmodi viro fragilitate humana devictus
saepe succubuit, tanto longiora et graviora passionum

cardinalium certamina sustinebit, quanto frequentius
eisdem passionibus consentiens semet subjecit.
Hac igitur re considerata, aliquos jam utriusque
qualitatis homines ex Scriptura sacra probatos
ad exemplum assume, ut perspecta aliorum tentatione
atque labore facilius impugnationis et laboris
tui quantitatem agnoscas. Et primum quidem illi
qui pro castitatis intimae perseverantia, deinde vero
hi qui pro corruptionis luxuriosaeque vitae poenitentia
agenda certaverunt, proponantur. Sicut ergo Dialogorum
liber narrat, sanctus Equitius cum in juventutis
suae tempore nimio carnalium desideriorum
certamine fuisset fatigatus, ipsis suae tentationis angustiis
ad orationis studium solertior est factus. Cumque
hac in re ab omnipotente Deo remedium continuis

precibus quaereret, nocte quadam assistente angelo,
eunuchizari se vidit. Ecce quantum sanctus iste
laboravit, qui quanto magis impugnabatur, tanto
studiosius oravit ne vinceretur. In collationibus quoque
Patrum de quodam abbate eximio, qui dictus
est Serenus, legitur quia, cum pro interna corporis
et animae castitate nocturnis diurnisque precibus, jejuniis,
etiam ac vigiliis infatigabiliter insisteret, adveniens
ad eum in visione nocturna angelus Domini
ejusque velut aperiens uterum, quamdam ignitam
carnis strumam de ejus visceribus avellens atque
projiciens, suisque omnia, ut fuerant, locis intestina
restituens: « Ecce, inquit, incentiva carnis
tuae abscissa, et obtinuisse te noveris hodierna die
perpetuam corporis puritatem quam fideliter poposcisti. »

Ecce vides quantos sit passus et iste labores.
Quapropter ut nemo excusationem aut diffidentiam
habeat ea quae fideliter poscit impetrare
non posse, quod uterque constanter petiit assequi
meruit.
Et ut hujusmodi exempla non solum in fortiori,
sed etiam in sexu habeas infirmiori, in Vita Patrum
narratur quoniam abbatissa quaedam sancta, nomine
Sara, 13 annis fortiter a fornicationis daemone
sit impugnata, et nunquam rogaverit ut discederet
ab ea hujusmodi pugna, sed hoc solum dixerit: « Da
mihi fortitudinem, Deus. » Ecce fides qualis et quantus
amor pietatis; ecce quid uterque sexus laboraverit
pro virtute castitatis. De quorum omnium puritatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.