PL 146, col. 459

Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum (Adamus Bremensis), J. P. Migne

sanctissimorum Patrum, per quos ecclesia exaltata
et christianitas in gentibus dilatata est, gesta revolvo.
Ad quod nimirum valde arduum et viribus
meis impar onus, eo majorem flagito veniam,
quoniam fere nullius qui me praecesserit vestigia
sequens, ignotum iter, quasi palpans in tenebris,
carpere, non timui, eligens in vinea
Domini pondus diei ferre et aestus, quam extra
vineam ociosus stare [(Matth. XX, 3, 12)] . Tuo igitur,
sanctissime praesul, examini audacter incepta committo:
te judicem simulque defensorem imploro,
sciens tibi pro sapientia tua nichil dignum posse
deferri: qui decurso mundanae prudentiae stadio,
ad studium divinae philosophiae majore gloria nunc
ascendisti, terrena despiciens, et sola meditans

celestia. Cumque doctrina et veritate, hoc est
verbo et exemplo pastorali, facile multos excellas,
praecipua est in virtutibus tuis humilitas, quae
omnibus te communem faciens, michi quoque fiduciam
dedit, qua balbuciens audeam cum philosopho
loqui, et Saul inter prophetas [(I Reg. X, 12; XIX,
24)] videri. Scio tamen aliquos, ut in novissimis
rebus fieri consuetum est, adversarios michi non
defuturos, qui dicant haec ficta et falsa veluti somnia
Scipionis a Tullio meditata; dicant etiam si
volunt per eburneam portam Maronis egressa [(Aeneid. VI, 898 seq.)] .
Nobis propositum est non
omnibus placere, sed tibi, pater, et ecclesiae tuae;
difficillimum est enim invidis placere. Et quoniam
sic emulorum cogit improbitas, fateor tibi, quibus

ex pratis defloravi hoc sertum, ne dicar specie
veri captasse mendacium: itaque de hiis quae
scribo, aliqua per scedulas dispersa collegi,
multa vero mutuavi de hystoriis et privilegiis
Romanorum, pleraque omnia seniorum, quibus
res nota est, traditione didici, testem habens veritatem,
nichil de meo corde prophetari, nichil
temere definiri; sed omnia quae positurus sum certis
roborabo testimoniis, ut si michi non creditur,
saltem auctoritati fides tribuatur. In quo
opere talibusque ausis [(Aeneid. II, 535)] sciant

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.