PL 146, col. 460
Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum (Adamus Bremensis), J. P. Migne
omnes, quod nec laudari cupio ut historicus, nec
improbari metuo ut falsidicus; sed quod bene
ego non potui, melius scribendi ceteris materiam
reliqui. Ab introitu igitur sancti Willehadi
cum Saxonia tota et armis subacta Francorum et
divino cultui mancipata est, ordiens, in tuo salutari
ingressu pono metam libelluli, simul omnipotentis
Dei misericordiae supplicans, ut, qui te populo
suo diu erranti et afflicto pastorem constituit,
annuat etiam tua opera tuisque diebus ea quae inter
nos prava sunt corrigi et correcta perpetuo conservari.
Ad hec quae in gentium conversione a
decessoribus tuis strennue dudum incepta sunt, a
te, qui hereditariam predicandi legationem possides
in totam septentrionis latitudinem, mature perfici
concedat Jesus Christus dominus noster, cujus
regni non est finis per omnia secula seculorum.
Amen.
1.
[([1.] Cap. 1.)] Historiam Hammaburgensis ecclesiae
scripturi, quoniam Hammaburg nobilissima
quondam Saxonum civitas erat, non indecens
aut vacuum fore putamus, si prius de
gente Saxonum et natura ejusdem provintiae ponemus
ea quae doctissimus vir Einhardus aliique
non obscuri auctores reliquerunt in scriptis
suis. Saxonia, inquiunt, pars non modica est Germaniae,
et ejus quae a Francis incolitur duplum in
lato putatur habere, cum ei longitudine possit esse
consimilis. Positio ejus recte metientibus trigona
videtur; ita ut primus angulus in austrum
porrigatur usque ad Renum flumen, secundus
vero inchoans a maritimis Hadelohe regionis,
longo secus Albiam limite protenditur in orientem
usque ad Salam fluvium. Ibi est angulus tercius.
Itaque ab angulo in angulum habes iter octo
dierum, praeter eam partem Saxoniae, quae trans
Albiam supra incolitur a Sorabis, infra autem
a Nordalbingis. Saxonia viris, armis et frugibus
inclita. Excepto quod raris intumescit collibus,
tota fere declivis in planitiem consideratur.
Sola caret vini dulcedine alia omnia fert usui necessaria.