PL 146, col. 53
De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone
His igitur praelibatis de secundi ordine libelli, jam
vero subjungere volo ubi et qua occasione scriptum
fuerit. Cum ergo monasterium nostrum in urbe
Ratisbona constitutum varia episcoporum persecutione
destrui viderem, ibique per triginta annos meliora
sperans subsisterem, occulto Dei judicio longe
aliter quam sperarem evenit. Qualiter autem destructio
tanta evenerit, quia nec breviter proferri valet,
nec ineptias tantas hic exponere libet, aliis proferenda
relinquo: hoc solummodo enarrans, quia cum
exteriora et interiora monasterii nostri commoda
penitus destrui sensissem, et contra haec nil praevaluissem,
quin imo a fratribus quibusdam juvenibus
quibus displicebam apud episcopum accusatus, varias
mihi minas ab illo illiusque familiaribus agi
saepius audissem; tunc, petita ab abbate licentia, ad
monasterium Fuldense quasi cito reversurus perrexi.
Verumtamen non dubito quin tantam destructionem
nemo in nos agere posset, nisi justo Dei
judicio peccatisque nostris exigentibus permissus:
quod scilicet exinde palam datur intelligi, quia in
ipso discessionis meae anno, qui erat ab incarnatione
Domini 1062, miserando semperque lugendo
igne combustum est coenobium nostrum.
In Fuldensi igitur monasterio positus, et optatae
tranquillitatis atque charitatis dono ibidem potitus,
frequenter tractavi, qualiter pro ejusdem tranquillitatis
gratia Deo, a quo mihi data est, grates referrem.
Magnum quippe mihi tunc videbatur in eodem
monasterio pacifico incessu posse deambulare. Quapropter
animum ad deferendas Deo gratias omnino
convertens, et si qua dictandi materia apte occurreret
diutius exquirens, reperi tandem quamdam
dictandi occasionem, visiones videlicet, quas et ego
quondam vidi et ab aliis per loca diversa profectus
audivi. Has namque ad multorum notitiam deferre
ideo utile esse arbitrabar, quia credo ad omnes
homines pertinere quoties quilibet visitatur a Deo,
aut per castigationem aut per consolationem, sicut
et ipse in Evangelio dicit: Quod uni dico, omnibus
dico. Incitabar etiam ex hoc ad scribendum, quia,
cum olim libellos duos ediderim, tertium pro sanctae
Trinitatis honore, si ipsa Trinitas dignaretur inspirare,
saepius optavi addere. Tali itaque causa incitatus,
librum visionum, de quo jam locutus sum,
scribere studui.
Tertium vero libellum, quem ante annos 15, ut
reor, scripsi, cur in extremo ordine posuerim primo
dicendum, deinde qua causa scriptus fuerit subnectendum.
Quia enim multorum accuratis epulis coenantium
mos est, ut in prima et secunda vice viliora
quaeque fercula (quae non ideo viliora dicimus,
quasi sint vilia, sed quod sint optimis inferiora); in
extrema vero lautiora, et aliqua arte praecipua cocta
sibi apponere jubeant, cupientes in hoc non tam
suae gulae, quam aliorum, qui forte invitati sunt ad
convivium, delectationi et honori deservire: ego
econtra simile aliquid inoliter volui in extremo aliqua
lautioris sententiae verbula ante faciem legentium,