PL 146, col. 54

De suis tentationibus varia fortuna et scriptis (Othlonus S. Emmerammi Ratispone

quasi ad mensam convescentium ponere, quae
quilibet lector avidus, licet indigno stylo edita, generosae
tamen materiae dignitatem retinentia, pro
dapibus lautis potuisset gustare. Nam quae sententia
lautior et suavior valet esse quam de gratia Dei, et
cur credenda dicendaque sit gratia; judicia quoque
quam vera justaque et necessaria sint; sed et quantam
bene agendi facultatem a Deo concessam habeamus
nisibus totis inquirere atque pluribus testimoniis
approbare? Haec quippe tria per trium
quaestionum solutiones in illo libro, quem in tertio
locavi ordine, stylo quo potui per dialogum protuli,
numero scilicet et ordine tali desiderans sanctam
Trinitatem venerari. Sed et in hoc eamdem Trinitatem
venerari studebam, quia in tertia quaestione,

quam velut fercula quaedam praecipua ritu sagaci
contexta, et allata in extremo ad lectionis coenam
considentibus apposui; de ipsa sancta Trinitate et
Unitate, juxta intelligentiae meae vires, brevi et aperta
probataque (ut spero) variis exemplis et argumentis
ratione disserui. Spero etiam me in eodem
libello omnibus tam in saeculari quam spirituali vita
positis aliqua aedificationis verba protulisse, per quae
quilibet esurientes et sitientes justitiam refici possunt.
Haec quidem de libri extremi ordine sint dicta,
cui titulum imposui: De tribus quaestionibus, id est
de divinae pietatis agnitione judiciorumque divinorum
diversitate, nec non de varia bene agendi facultate.
Deinde vero subjungimus qua causa fuerit
scriptus.
Quidam namque monachus de Augiensi coenobio,
nobilissima Alemannorum stirpe ortus, nomine Henricus,
cum ab Jerusalem reverteretur, apud nos aliquandiu
hospitatus est. Hic ergo quia in sacra
Scriptura satis studiosus fuit, me frequenter quasi
doctorem adiit, suppliciter rogans pro quibusdam
sacrae Scripturae sententiis ut eas sibi exponerem.
Ego autem humilitatem atque importunitatem petitionis
ejus attendens, prout potui, ad quaeque rogata
respondi. Cumque haec collatio saepius inter nos
habita sibi placeret, postremo illud deposcere coepit,
ut eamdem collationem litteris exciperem. Quod
licet diu tam pro desidia quam pro ignorantia differrem,
aggressus sum tandem, scribens quidem

per dialogum, sed sine titulo auctoris et absque
personarum notarum litteris, ne facile pateret cujus
epus esset. Inter haec vero ille ad monasterium
suum vocatus proficiscitur, et post non multum
tempus ad nos iterum revertitur. Tunc videns quae
scribere coepi, qualiterque ea adumbravi, unice
petiit ut et causam scribendi illustrarem prologo,
et utriusque personae, mei videlicet ac sui, memoriam
patefacerem in dialogo: quod mox, ut poteram,
scribens implere studebam. Haec igitur causa Dialogum
me scribere fecit: quam idcirco reseravi, ne
videar frustra scriptis alia addere scripta; utque
cognita charitate qua impellebar ad scribendum,
quilibet in quorum manus iste liber venerit, eadem
charitate incitentur ad legendum. Haec sint dicta de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.